Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta 6 Soph. 3, 1. 2. 12 cf. Ps. 90, 13. 14 Luc. 10, 9. 1 illum K, eum c 4 timere Kx 5 sic om. v et om. v ut] efc K 7 id est] non ob K eiuitas] aequitas K ■on om. K 10 innenire] intuere K; cf. c. 15 11 lubrica K lapso K 15 uirtotem K, poteetatem « 16 uos K Er., uobis V igitur K, eigo v 17 neee K 19 su∗∗is K 23 oleae K, otinae v 24 emisio K 26 hitipsi K, hi v saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare. Ecce quam gloriosos, quam Domino caros schismatici isti ligna faenum stipulam appellare non dubitant: quorum pares hoc est in eodem crimine lapsus sui adhuc usque constitutos nec ad paenitentiam admittendos esse praesumunt ex illa Domini pronuntiatione qui ait: qui me negauerit coram hominibus, negabo eam coram patre meo qui est in caelis. pro dolor quid contra dominica statuta contendunt, ut ea quae Christus iudicii sui tempore sit acturus haec nunc stirps Nouatiani patris sui diaboli exemplum secuti [nunc] exercere conentur dicente scriptura: mihi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Respondebimus eis et ad istam pronuntiationem Domini quam male intellegunt et male sibi interpretantur. quod enim ait: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eam coram patre meo qui est in caelis, utique futuri temporis significatio est, quo tempore incipiet Dominus secreta hominum iudicare, quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare, quo tempore multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in t uo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in tuo Domine uirtutes multas fecimus? et tunc audient uocem Domini dicentis: discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem, non noui uos. ibi adimplebitur quod ait: negabo et ego illos. quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi uos omnes haereticos et schismaticos et nominis sui alienos? qui enim aliquando Christiani 4 cf. I Cor. 3, 12. 8 Matth. 10, 33. 12 Hebr. 10, 30. 20 Matth. 7, 22. 23. 23 Io. 6, 68.- 1 inuitum K non metuerunt] meruerunt K 2 et sanguinem v necJ et K 3 insaniae mentis K 6 lapsos K 7 presumit K 8 qui K, qua v 9 in caelis est v quid] qui K 10 statuta K, praecepta v contendit K 11 exemplum diaboli secuta v 12 nunc om. v conetur v 14 ei et K, eis v 15 intellegant v interpretentur v 17 in caelis est v 20 incipiunt K 21 nomine tuo v 23 tunc K, tamen v 27 nomini K nune Nouatiani iam non Christiani primam fidem uestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis, uelim nunc propositioni uestrae respondeatis. legite et docete quem Dominus de his qui se dereliquerant uel negauerant, cum adhuc ipse esset, negauit: atqui et ceteris qui secum remanserant de discipulis ait: numquid et uos uultis ire? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negauit, sed sustinuit, et amare illum suam negationem flentem ipse postmodum lenit. Qoaenam est tua, Nouatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant tantum legas et quae ad misericordiam praetereas clamante scriptura et dicente: paenitentiam agite qui erratis, conuertimini corde, et secundum quoque prophetam similiter exhortantem et dicentem: et conuertimini ad me in toto corda uestro in ieiunio et ploratione et planctu: et scindite corda uestra et non uestimenta: conuertimini ad Dominum Deum uestrum. quoniam misericors est et miserator et multae miserationis. Adeo quia multae miserationis est Dominus audiuimus, audiamus quid per Dauid contestatur spiritus sanctus: si dereliquerint filii eius legem meam et in mandatis meis non ambulauerint et si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis. his similia et per Ezechielem legimus dixisse Dominum; fili hominis, domus Israel habitauit super terram suam, et coinquinauerunt eam facinoribus suis. sicut mulieris menstruatae facta est inmunditia eorum ante faciem meam 6 Io. 6, 68. 11 Ez. 18, 30. 18 loel 2, 12. 13. 19 Ps. 88, 31-34. 25 Ez. 36, 18-23. 2 nominis mutastis uelum, propositioni Er . 3 quam K 5 atqui] anqui∗ K n eras . 6 ire K, abire v 8 illam v flentem] fletu K laenit K 9 ut illa] ∗∗ || ∗∗ illa K exitum K 12 aecrundum scripsi, eundem K, eodem v propheta v 13 exorantem K, exhortante v dicente v et om . v 17 et multe K, multae v 18 audiamus K 8. I. m. 2 19 derelinquerint K 21 et om. K 22 mea om. K effudi iram meam super eos et disseminaui eos inter gentes et secundum peccata eorum iudicaui eos, quia coinquinauerunt sanctum nomen meum. et quia dictum est de his: hic est populus Domini, peperci eis propter sanctum nomen meum, quod. spreuit domus Israel inter gentes. et coniungens ait: propterea dic populo Israel: haec dicit Dominus: non uobis parco domus Israel, sed propter sanctum nomen meum parcam, quod coinquinastis inter gentes, et scietis quia ego Dominus, cum sanctificabor in uobis. item Dominus ad eundem: fili hominis, dic populo Israel: quare locuti estis dicentes: erroribus nostris contabescimus, et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit Dominus, quia non desidero mortem peccatoris, sicut desidero ut auertatur peccator a uia sua pessima et uiuat. redite ergo a uia uestra pessima. quid morti uos traditis domus Israel? sic et per Esaiam prophetam: non in aeternum indignabor uobis neque semper non defendam nos. et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum dicens: emenda nos Domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos facias nos, adiecit et dixit Esaias: propter peccatum modice contristaui eum, et percussi eum et auerti faciem meam ab eo, et contristatus eat et abiit tristis in uiis suis, et quia operatur, adiecit et dixit: uias eius uidi et curaui eum et dedi ei exhortationem ueram pacem super pacem ∗∗ paenitentibus? deprecantibus et operantibus restitui posse qui male perierint quique a Christo declinauerint. 11 Ea. 33, 10. 11. 18 Es. 57, 16. 21 ffier. 10, 24. & nomen sanctum tI, item l. 8 10 sanctificatus fuero v 14 dic eis ex dicetis K 16 sicut K, sed v 18 sic et K, sic v 20 hieremia K 21 em. noвj emendamus K 22 in in] ira K 23 dicit K 27 ueram ex uram K 28 paenitentibus etc. comtpta uidentwr qui ex quam K, quod v 29 quiqu.e K, quodque e