<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Sumamus iam nunc et secundam personam columbae ex area <lb/>
            emissae diluuii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, <lb/>
            quando cataractae caeli patefactae sunt super terram, propter facinora <lb/>
            hominum quae cotidie excrescebant coram Domino, sicut Moyses dixit: <lb/>
            et uidit Dominus Deus redundasse nequitias hominum <lb n="10"/>
            super terram et quod omnes in malum recordarentur <lb/>
            a principio dierum suorum, et dixit: perdam hominem <lb/>
            quem feci a facie terrae, ab homine usque ad pecus, <lb/>
            et a reptilibus usque ad uolatilia caeli. emittitur ergo <lb/>
            tempore cataclysmi columba ex arca aquis uiolenter toto orbe terram <lb n="15"/>
            infestantibus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Illa area. figuram ecclesiae, sicut superius diximns, portabat, quae <lb/>
            uerberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. cataclysmus <lb/>
            ergo ille qui sub Noe factus est figuram persecutionis quae per <lb/>
            totum orbem nunc nuper supereffusa ostendit. aquis autem diruptis<lb n="20"/>
            cataractis undique conuenientibus et excrescentibus significabat gentes <lb/>
            quae ad uastandam ecclesiam excreuerunt. sicut Apocalypsis <lb/>
            docet dicens: aquas quas uidisti populi sunt et gentes <lb/>
            et regna. columba autem illa quae pedibus suis requiem habere non <lb/>
            poterat lapsorum imaginem portabat, qui inmemores diuinarum praedicationum <lb n="25"/>
            uel simpliciter ignorantes uel audaciter dissimulantes <lb/>
            ceciderunt : quorum ruinam Dominus in euangelio futuram his uerbis <lb/>
            significauerat dicens: qui audit uerba mea et non facit ea

<note type="footnote"> 1 Matth. 28, 19. 10 Gen. 6, 5-7. 23 Apoc. 17, 15. <lb/>
            28 Matth. 7, 26. 27. </note>

<note type="footnote"> 3 trinitas <hi rend="italic">K,</hi> ternitas v 5 nos <hi rend="italic">K,</hi> hos v operatur Kl <lb/>
            6 arcae missae <hi rend="italic">K</hi> 8 super terram om, <hi rend="italic">K</hi> 9 excrescebant <hi rend="italic">K,</hi> exercebant <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 10 redundare <hi rend="italic">v</hi> 14 reptili v 17 ediximns <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            18 atque] aq: <hi rend="italic">K</hi> 20 effusa <hi rend="italic">K</hi> aquae Kl disrnptas <hi rend="italic">KI</hi> <lb/>
            21 significabantur <hi rend="italic">v</hi> 23 dicens docet <hi rend="italic">K sed</hi> dicens <hi rend="italic">ex</hi> docens <lb/>
            aquae v 24 illa <hi rend="italic">om. n</hi> 25 praedicationum <hi rend="italic">K Er.,</hi> praedictionum <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Pamdim</hi> 26 audacter n 27 dominus ruinam b </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            similabo illum uiro stulto qui aedificauit domum suam <lb/>
            super harenam: uenerunt tempestates et impegerunt <lb/>
            in domum illam, et cecidit et facta est ruina eius <lb/>
            magna. et ne temere conparasse uideamur columbam illam lapsorum <lb/>
            imaginem portare, sic propheta et ciuitatem ut columbam hoc est <lb n="5"/>
            lapsorum personam increpat dicens: columba non exaudit uocem, <lb/>
            id est praeclara et redempta ciuitas non recipit <lb/>
            doctrinam, et in Dominum fidens non fuit. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus,  <lb/>
            inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est <lb n="10"/>
            sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: <lb/>
            quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere <lb/>
            et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus <lb/>
            discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem <lb/>
            calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes <lb n="15"/>
            et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur <lb/>
            tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem <lb/>
            insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque <lb/>
            uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus <lb/>
            recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta <lb n="20"/>
            igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex <lb/>
            arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae <lb/>
            pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. <lb/>
            duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem <lb/>
            ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, <lb n="25"/>
            secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim <lb/>
            nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima <lb/>
            acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est <lb/>
            secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta

<note type="footnote"> 6 Soph. 3, 1. 2. 12 cf. Ps. 90, 13. 14 Luc. 10, 9. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 illum K, eum c 4 timere Kx 5 sic om. v</hi> et <lb/>
            om. v <hi rend="italic">ut] efc K</hi> 7 id est] <hi rend="italic">non ob K</hi> eiuitas] <hi rend="italic">aequitas K</hi> <lb/>
            ■on om. <hi rend="italic">K</hi> 10 innenire] intuere <hi rend="italic">K; cf. c. 15</hi> 11 lubrica <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            lapso <hi rend="italic">K</hi> 15 uirtotem <hi rend="italic">K,</hi> poteetatem « 16 uos <hi rend="italic">K Er.,</hi> uobis V <lb/>
            igitur K, eigo v <hi rend="italic">17 neee K 19 su∗∗is K 23 oleae K,</hi> <lb/>
            otinae v 24 emisio <hi rend="italic">K</hi> 26 hitipsi <hi rend="italic">K,</hi> hi v </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt <lb/>
            exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec <lb/>
            ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare. 
</p></div></div></body></text></TEI>