Sumamus iam nunc et secundam personam columbae ex area emissae diluuii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, quando cataractae caeli patefactae sunt super terram, propter facinora hominum quae cotidie excrescebant coram Domino, sicut Moyses dixit: et uidit Dominus Deus redundasse nequitias hominum super terram et quod omnes in malum recordarentur a principio dierum suorum, et dixit: perdam hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad pecus, et a reptilibus usque ad uolatilia caeli. emittitur ergo tempore cataclysmi columba ex arca aquis uiolenter toto orbe terram infestantibus. Illa area. figuram ecclesiae, sicut superius diximns, portabat, quae uerberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. cataclysmus ergo ille qui sub Noe factus est figuram persecutionis quae per totum orbem nunc nuper supereffusa ostendit. aquis autem diruptis cataractis undique conuenientibus et excrescentibus significabat gentes quae ad uastandam ecclesiam excreuerunt. sicut Apocalypsis docet dicens: aquas quas uidisti populi sunt et gentes et regna. columba autem illa quae pedibus suis requiem habere non poterat lapsorum imaginem portabat, qui inmemores diuinarum praedicationum uel simpliciter ignorantes uel audaciter dissimulantes ceciderunt : quorum ruinam Dominus in euangelio futuram his uerbis significauerat dicens: qui audit uerba mea et non facit ea 1 Matth. 28, 19. 10 Gen. 6, 5-7. 23 Apoc. 17, 15. 28 Matth. 7, 26. 27. 3 trinitas K, ternitas v 5 nos K, hos v operatur Kl 6 arcae missae K 8 super terram om, K 9 excrescebant K, exercebant v 10 redundare v 14 reptili v 17 ediximns K 18 atque] aq: K 20 effusa K aquae Kl disrnptas KI 21 significabantur v 23 dicens docet K sed dicens ex docens aquae v 24 illa om. n 25 praedicationum K Er., praedictionum coni. Pamdim 26 audacter n 27 dominus ruinam b similabo illum uiro stulto qui aedificauit domum suam super harenam: uenerunt tempestates et impegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina eius magna. et ne temere conparasse uideamur columbam illam lapsorum imaginem portare, sic propheta et ciuitatem ut columbam hoc est lapsorum personam increpat dicens: columba non exaudit uocem, id est praeclara et redempta ciuitas non recipit doctrinam, et in Dominum fidens non fuit. Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta 6 Soph. 3, 1. 2. 12 cf. Ps. 90, 13. 14 Luc. 10, 9. 1 illum K, eum c 4 timere Kx 5 sic om. v et om. v ut] efc K 7 id est] non ob K eiuitas] aequitas K ■on om. K 10 innenire] intuere K; cf. c. 15 11 lubrica K lapso K 15 uirtotem K, poteetatem « 16 uos K Er., uobis V igitur K, eigo v 17 neee K 19 su∗∗is K 23 oleae K, otinae v 24 emisio K 26 hitipsi K, hi v saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare.