<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et <lb/>
            abrupto inertiae et securitatis somno ad obseruanda Domini praecepta <lb n="20"/>
            uigilemus. quaeramus tota mente quod perdidimus, ut inuenire <lb/>
            possimus: quia quaerenti, ait scriptura, dabitur et pulsanti <lb/>
            aperietur. mundemus domum nostram munditia spiritali, <lb/>
            ut secreta quaeque et abdita pectoris nostri uero euangelii lumine <lb/>
            radiata dicant: tibi soli deliqui et nequissimum in conspectu <lb n="25"/>
            tuo feci: quia mors peccatorum mala et apud <lb/>
            inferos paenitentia nulla: habentes in contemplatione maxime <lb/>
            diem iudicii et retributionis: et quod ab omnibus nobis

<note type="footnote"> 7 Luc. 13, 1-5. 22 Luc. 11, 10. 25 Ps. 50, 6. <lb/>
            26 Ps. 33, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 suas <hi rend="italic">om. n</hi> 2 congratulamini v 4 do K o in <hi rend="italic">ras</hi>. <lb/>
            5 agentibus <hi rend="italic">K</hi> 6 agnoscant <hi rend="italic">K</hi> 7 enim om. <hi rend="italic">K</hi> 12 inquit <lb/>
            quia om. v 15 silia <hi rend="italic">K1</hi> 17 nisi <hi rend="italic">ex</hi> ni <hi rend="italic">K</hi> m. 2 19 possemufl <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 20 et securitatis] ueritatis <hi rend="italic">K</hi> somnio <hi rend="italic">K</hi> ad] et <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            21 inuenire] uere <hi rend="italic">K; cf. pag. 57, 10</hi> 23 munditias spiritaU, Kx <lb/>
            24 a pectoris <hi rend="italic">K</hi> 25 delinqui Kl 27 contemplationem <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            credendum et firmiter est tenendum quia acceptio personarum non <lb/>
            est apud Deum: cum praeceperit in Deuteronomio non accipiendam <lb/>
            esse personam in iudicio. non accipies, ait, personam <lb/>
            nec secundum minimum nec secundum maximum iudicabis. <lb/>
            his similia et per Ezechielem dixit: omnes, inquit, <lb n="5"/>
            animae meae sunt, sicut anima patris et anima filii. <lb/>
            anima quae peccauerit ipsa morietur.. hic erit igitur a <lb/>
            nobis uenerandus, hic tenendus, hic per plenam ot dignam nostram <lb/>
            confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam <lb/>
            et corpus mittendi in gehennam ignis, sicut scriptum est: <lb n="10"/>
            ecce uenit cum multis milibus nuntiorum suorum facere <lb/>
            iudicium de omnibus et perdere omnes impios et <lb/>
            arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum <lb/>
            quae fecerunt impie et de omnibus uerbis impiis quae <lb/>
            de Deo locuti sunt peccatores. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>His similia et Daniel, uidi, inquit, thronum positum, et  <lb/>
            uetustus dierum sedebat super eum, et uestitus eius <lb/>
            erat tamquam nix et capilli capitis illius tamquam <lb/>
            lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae illius <lb/>
            ignis ardens. flumen ignis prodibat ante eum, milia <lb n="20"/>
            milium seruiebant ei et milium milia adsistebant illi, <lb/>
            ad indicium sedit et libri aperti sunt. Iohannes autem <lb/>
            manifestius et de die iudicii et de consummatione saeculi declarat <lb/>
            dicens: et cum aperuisset, inquit, sigillum sextum, ecce <lb/>
            terrae motus factus est magnus et sol factus estniger <lb n="25"/>
            ut saccus cilicinus, et luna tota sanguinea facta est, <lb/>
            et stellae ceciderunt in terram, quomodo ficus a uento

<note type="footnote"> 1 Rom. 2, 11. 3 Deut. 1, 17 et 16, 19. 5 Ez. 18, 4. <lb/>
            9 Matth. 10, 28. 11 Iudae 14, 15. 16 Dan. 7, 9. 10. <lb/>
            24 Apoc. 6, 12-17. </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">K s. L</hi> m. 2 acceptatio <hi rend="italic">K</hi> 8 esse om. v 4 m. <lb/>
            nee] minimum et <hi rend="italic">K</hi> 8 <hi rend="italic">alterum</hi> hic <hi rend="italic">K 8. I. m. 2</hi> 14 impie] <lb/>
            <hi rend="italic">add. K:</hi> et derelocuti sunt uerbie] uero <hi rend="italic">K</hi> 18 illius <hi rend="italic">K,</hi> eius v <lb/>
            20 flumen) flamma <hi rend="italic">Grauius et Manutius</hi> prodiebat <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            21 et millia millium b illi <hi rend="italic">K,</hi> ei b 23 <hi rend="italic">alterum</hi> de <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            25 factus est sol niger v 26 facta est <hi rend="italic">etc. desunt in K</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            magno agitata mittit grossos suos, et caelum recessit <lb/>
            ut liber cum inuoluitur, et omnis mons et insulae de <lb/>
            locis suis motae sunt: et reges terrae et maximi quique <lb/>
            et tribuni et diuites et fortes et omnis seruus et <lb/>
            liber absconderunt se in speluncis petrarum et in cauernis <lb n="5"/>
            montium dicentes montibus et petris: cadite <lb/>
            super nos et abscondite nos a conspectu patris sedentis <lb/>
            super thronum et ab ira agni: quoniam uenit dies <lb/>
            interitionis, et quis poterit stare? item in eadem Apocalypsi <lb/>
            hoc quoque Ioannes dicit sibi reuelatum: uidi, inquit,<lb n="10"/>
            thronum magnum et candidum sedentem super eum, <lb/>
            a cuius facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus <lb/>
            non est: et uidi mortuos magnos et pusillos <lb/>
            stantes ante conspectum throni Domini, et libri aperti <lb/>
            sunt. et alius liber apertus est qui est uitae: et iudicati <lb n="15"/>
            sunt singuli secundum ea quae scripta erant in <lb/>
            libro secundum opera ipsorum. sed et apostolus bonum <lb/>
            consulens sic hortatur nos dicens: nemo uos decipiat inanibus <lb/>
            uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios <lb/>
            contumaciae, nolite esse participes eorum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Demus igitur totis uiribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam <lb/>
            confessionem: quandoquidem super paenitentia nostra gaudeant uirtutes <lb/>
            caelorum, gaudeant angeli omnes, gaudeat et Christus, qui nos <lb/>
            denuo peccatis oneratos delictis obrutos plena et clementi mode ratione <lb/>
            cessare a facinore hortatur dicens: conuertite uos et redite<lb n="25"/>
            ab impietatibus uestris, et non erunt uobis iniquitates <lb/>
            uestrae ad poenam. proicite a uobis omnes impietates <lb/>
            uestras quas fecistis aduersum meet facite uobis cor <lb/>
            nouum et spiritum nouum. et ut quid uos morti traditis <lb/>
            domus Israel? non enim desidero mortem peccatoris. <lb n="30"/>
            ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua et <lb/>
            non commemorabor te: tu autem in mente habe, et <lb/>
            iudicemus. dic tu facinora tua prius, ut iustificeris. <lb/>
            dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satisfactionibus <lb/>
            deprecemur. humiliemus nos ut exaltari possimus. acquiescamus

<note type="footnote"> 10 Apoc. 20, 11-13. 18 Eph. 5, 6. 7. 25 Ez. 18, 30-32. <lb/>
            31 Es. 43, 25. 26. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="69"/>
            diuinae exhortationi qua euadere liceat diem Domini et iram. dicit enim <lb/>
            sic: respice, fili, nationes hominum et scito. quis sperauit <lb/>
            in Domino et confusus est: permansit in mandatis <lb/>
            illius et derelictus est: aut inuocauit eum et <lb/>
            despexit illum? quoniam pius et misericors Dominus <lb n="5"/>
            et remittens in tempore tribulationis peccata omnibus <lb/>
            inquirentibus se in ueritate. ait ergo: dic tu facinora <lb/>
            tua prius, ut iustificeris. prae manu sit uobis oratio <lb/>
            illa exomologeseos plena * * *
</p></div></div></body></text></TEI>