Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et abrupto inertiae et securitatis somno ad obseruanda Domini praecepta uigilemus. quaeramus tota mente quod perdidimus, ut inuenire possimus: quia quaerenti, ait scriptura, dabitur et pulsanti aperietur. mundemus domum nostram munditia spiritali, ut secreta quaeque et abdita pectoris nostri uero euangelii lumine radiata dicant: tibi soli deliqui et nequissimum in conspectu tuo feci: quia mors peccatorum mala et apud inferos paenitentia nulla: habentes in contemplatione maxime diem iudicii et retributionis: et quod ab omnibus nobis 7 Luc. 13, 1-5. 22 Luc. 11, 10. 25 Ps. 50, 6. 26 Ps. 33, 22. 1 suas om. n 2 congratulamini v 4 do K o in ras . 5 agentibus K 6 agnoscant K 7 enim om. K 12 inquit quia om. v 15 silia K1 17 nisi ex ni K m. 2 19 possemufl K 20 et securitatis] ueritatis K somnio K ad] et K 21 inuenire] uere K; cf. pag. 57, 10 23 munditias spiritaU, Kx 24 a pectoris K 25 delinqui Kl 27 contemplationem K credendum et firmiter est tenendum quia acceptio personarum non est apud Deum: cum praeceperit in Deuteronomio non accipiendam esse personam in iudicio. non accipies, ait, personam nec secundum minimum nec secundum maximum iudicabis. his similia et per Ezechielem dixit: omnes, inquit, animae meae sunt, sicut anima patris et anima filii. anima quae peccauerit ipsa morietur.. hic erit igitur a nobis uenerandus, hic tenendus, hic per plenam ot dignam nostram confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam et corpus mittendi in gehennam ignis, sicut scriptum est: ecce uenit cum multis milibus nuntiorum suorum facere iudicium de omnibus et perdere omnes impios et arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum quae fecerunt impie et de omnibus uerbis impiis quae de Deo locuti sunt peccatores. His similia et Daniel, uidi, inquit, thronum positum, et uetustus dierum sedebat super eum, et uestitus eius erat tamquam nix et capilli capitis illius tamquam lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae illius ignis ardens. flumen ignis prodibat ante eum, milia milium seruiebant ei et milium milia adsistebant illi, ad indicium sedit et libri aperti sunt. Iohannes autem manifestius et de die iudicii et de consummatione saeculi declarat dicens: et cum aperuisset, inquit, sigillum sextum, ecce terrae motus factus est magnus et sol factus estniger ut saccus cilicinus, et luna tota sanguinea facta est, et stellae ceciderunt in terram, quomodo ficus a uento 1 Rom. 2, 11. 3 Deut. 1, 17 et 16, 19. 5 Ez. 18, 4. 9 Matth. 10, 28. 11 Iudae 14, 15. 16 Dan. 7, 9. 10. 24 Apoc. 6, 12-17. 1 est K s. L m. 2 acceptatio K 8 esse om. v 4 m. nee] minimum et K 8 alterum hic K 8. I. m. 2 14 impie] add. K: et derelocuti sunt uerbie] uero K 18 illius K, eius v 20 flumen) flamma Grauius et Manutius prodiebat K 21 et millia millium b illi K, ei b 23 alterum de om. v 25 factus est sol niger v 26 facta est etc. desunt in K 5* magno agitata mittit grossos suos, et caelum recessit ut liber cum inuoluitur, et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt: et reges terrae et maximi quique et tribuni et diuites et fortes et omnis seruus et liber absconderunt se in speluncis petrarum et in cauernis montium dicentes montibus et petris: cadite super nos et abscondite nos a conspectu patris sedentis super thronum et ab ira agni: quoniam uenit dies interitionis, et quis poterit stare? item in eadem Apocalypsi hoc quoque Ioannes dicit sibi reuelatum: uidi, inquit, thronum magnum et candidum sedentem super eum, a cuius facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est: et uidi mortuos magnos et pusillos stantes ante conspectum throni Domini, et libri aperti sunt. et alius liber apertus est qui est uitae: et iudicati sunt singuli secundum ea quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. sed et apostolus bonum consulens sic hortatur nos dicens: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae, nolite esse participes eorum. Demus igitur totis uiribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quandoquidem super paenitentia nostra gaudeant uirtutes caelorum, gaudeant angeli omnes, gaudeat et Christus, qui nos denuo peccatis oneratos delictis obrutos plena et clementi mode ratione cessare a facinore hortatur dicens: conuertite uos et redite ab impietatibus uestris, et non erunt uobis iniquitates uestrae ad poenam. proicite a uobis omnes impietates uestras quas fecistis aduersum meet facite uobis cor nouum et spiritum nouum. et ut quid uos morti traditis domus Israel? non enim desidero mortem peccatoris. ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua et non commemorabor te: tu autem in mente habe, et iudicemus. dic tu facinora tua prius, ut iustificeris. dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satisfactionibus deprecemur. humiliemus nos ut exaltari possimus. acquiescamus 10 Apoc. 20, 11-13. 18 Eph. 5, 6. 7. 25 Ez. 18, 30-32. 31 Es. 43, 25. 26. diuinae exhortationi qua euadere liceat diem Domini et iram. dicit enim sic: respice, fili, nationes hominum et scito. quis sperauit in Domino et confusus est: permansit in mandatis illius et derelictus est: aut inuocauit eum et despexit illum? quoniam pius et misericors Dominus et remittens in tempore tribulationis peccata omnibus inquirentibus se in ueritate. ait ergo: dic tu facinora tua prius, ut iustificeris. prae manu sit uobis oratio illa exomologeseos plena * * *