<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Denique hoc in euangelio conprobatur, ubi illa mulier peccatrix  <lb/>
            describitur, quae uenit ad domum cuiusdam Pharisaei, ubi erat <lb/>
            Dominus uocatus cum discipulis, portans uas unguenti: quae stetit <lb/>
            ad pedes Domini et lacrimis suis lauit pedes eius et capillis extersit <lb/>
            et oscula infixit, ut excitaretur illic Pharisaeus et diceret: hic<lb n="5"/>
            esset propheta, sciret quae et qualis esset ista mulier <lb/>
            quae eum tangit, quia peccatrix est. unde in continenti <lb/>
            Dominus peccatorum remissor et paenitentium receptor ait: <lb/>
            Petre, habeo tibi aliquid dicere. at ille respondit <lb/>
            dicens: magister, dic. et Dominus: duo debitores fuerunt <lb n="10"/>
            cuidam feneratori, unus qui ei debebat denarios <lb/>
            quingentos et alius quinquaginta: et cum non haberent <lb/>
            unde soluerent, ambobus donauit. et interrogauit: <lb/>
            quis eorum plus diligit? et respondit Petrus: utique <lb/>
            ille cui plus donauit, et adiecit dicens: uides istam <lb n="15"/>
            mulierem? introiui in domum tuam, osculum mihi <lb/>
            non dedisti: haec autem non cessauit osculando pedes <lb/>
            meos. pedes meos non lauasti: haec autem lacrimis <lb/>
            suis lauit et capillis extersit. oleo pedes <lb/>
            meos non uncxisti. haec autem uncxit. propter quod <lb n="20"/>
            dico tibi, Petre, quia remittuntur illi peccata eius. <lb/>
            ecce Dominus utrisque debitoribus larga sua pietate debitum concedit. <lb/>
            ecce delicta donantem, ecce mulierem peccatricem paenitentem flentem <lb/>
            deprecantem et remissam peccatorum accipientem. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Erunbesce iam nunc, si fieri potest, Nouatiane, desine argumentis  <lb n="25"/>
            tuis impiis incautos decipere, desine unius capituli praescriptione <lb/>
            terrere. legimus et adoramus nec praetermittimus caelestem Domini <lb/>
            Sententiam qui ait negaturum se negantem, numquid et paenitentem? <lb/>
            et quid ego tamdiu de miserationibus probare singula

<note type="footnote"> 5 Luc. 7, 38-47. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">5 eicitaret K illic fariseas K, ille ph. v 9 petre K,</hi><lb/>
            simon <hi rend="italic">v, cf. epist. p. 486, 16</hi> 10 faenrnt <hi rend="italic">K,</hi> erant 17 11 ei <lb/>
            debebat <hi rend="italic">K,</hi> habebat v 12 alios <hi rend="italic">K</hi> et cum <hi rend="italic">K,</hi> cum v <lb/>
            14 morum v dilige.t <hi rend="italic">K</hi> petrus <hi rend="italic">K,</hi> eimon v 16 introiui. <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            (t crus.), intraai v 21 petre <hi rend="italic">K,</hi> simon v 22 ecce] hoc <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            21 remissa <hi rend="italic">K</hi> 28 qui <hi rend="italic">K,</hi> qua v </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            gestiam ? quandoquidem Niniuitis Allophylis et longe a lege <lb/>
            Domini constitutis propter ciuitatis suae adnuntiatam euersionem <lb/>
            deprecantibus misericordia Dei non denegatur. ipsi illi Pharaoni <lb/>
            sacrilega temeritate repugnanti, cum quando caelestibus plagis <lb/>
            uerberaretur et conuersus Moysi et fratri eius dixisset: orate<lb n="5"/>
            pro me ad Dominum, quia peccaui, in continenti ab eo <lb/>
            suspendebatur ira Dei. et tu iam, Nouatiane, iudicas et nullam <lb/>
            spem pacis ac misericordiae habere lapsos praedicas nec increpanti <lb/>
            te apostolo aurem adcommodas dicenti: tu quia es qui iudicas <lb/>
            seruum alienum? domino suo stat aut cadit. stabit <lb n="10"/>
            autem, potens est Deus stabilire illum. unde pertinenter <lb/>
            et necessarie ex persona eorundem lapsorum increpat uos spiritus <lb/>
            sanctus dum dicit: noli gratulari inimica mea mihi, <lb/>
            quoniam si cecidi, et exsurgam: et si in tenebris <lb/>
            ambulauero, Dominus lumen est mihi. iram Domini <lb n="15"/>
            tolerabo, quoniam peccaui illi, usque dum iustificet <lb/>
            causam meam et faciat iustitiam et iudicium et producat <lb/>
            me ad lucem. uidebo iustitiam illius et uidebit <lb/>
            me inimica mea et cooperiet se confusione. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Oro, non legisti: nolite gloriari, et nolite loqui excelsa, <lb n="20"/>
            et ne exeat magniloquentia ex ore uestro, quoniam <lb/>
            erigit a terra pauperem et ab sterquilino erigit <lb/>
            inopem et sedere facit eum cum potentibus populi? <lb/>
            non legisti: tu qui stas uide ne cadas? non legisti: quia Dominus <lb/>
            superbis contrasistit, humilibus autem dat <lb n="25"/>
            gratiam? non legisti: qui se extollit humiliabitur? non

<note type="footnote"> 5 Ex. 9, 28. 9 Rom. 14, 4. 13 Mich. 8, 8. 10. 20 I Reg. <lb/>
            2, 3. 8. 24 I Cor. 10, 12. I Petro &amp;, 5, 26 Matth. 23, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 nineuitis allofilis <hi rend="italic">K</hi> longo <hi rend="italic">K</hi> domini] hominibus <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            8 misericordiam <hi rend="italic">K</hi> 4 quando <hi rend="italic">K,</hi> quondam v 6 incontinentiae <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            9 te om. b quia <hi rend="italic">K,</hi> qui v iudicas <hi rend="italic">ex</hi> dicis <hi rend="italic">K m. 2</hi> <lb/>
            10 cadet K* 11 illum <hi rend="italic">K,</hi> eum v 12 earundem <hi rend="italic">K</hi> amica v <lb/>
            16 illius quae dum <hi rend="italic">K</hi> 17 iudicium et iustitiam v 22 et ab] a v <lb/>
            sterculino Kl 23 eum facit v 24 non legisti... cadas <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            25 saperbis <hi rend="italic">K B. I. m. 2</hi> contraaistit <hi rend="italic">K,</hi> resistit v, <hi rend="italic">cf. Prou. 3,15<lb/>
             in cod. Vindob. n. 954</hi> 26 extollit <hi rend="italic">K,</hi> exaltat <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            legisti: quia Deus perdidit memoriam superborum et <lb/>
            non relinquit memoriam humilium ? non legisti: quia <lb/>
            quo iudicio quis iudicauerit, eum iudicari necesse <lb/>
            est? non legisti: quia qui odit fratrem suum, in tenebris <lb/>
            eat et in tenebris ambulat et non scit quo eat, <lb n="5"/>
            quia tenebrae excaecauerunt oculos eius? unde igitur <lb/>
            [et] tam sceleratus, tam perditus, tam discordiae furore uesanus <lb/>
            extiterit iste Nouatianus, inuenire non possum qui semper in domo <lb/>
            una id est Christi ecclesia proximorum delicta ut propria fleuerit, <lb/>
            onera fratrum, sicut apostolus hortatur, sustinuerit, lubricos <lb n="10"/>
            in fide caelesti adlocutione corroborauerit. at nunc ex quo <lb/>
            Cainam illam haeresim, quae non nisi tantum occidere gestit exercere <lb/>
            coepit, nec sibi nouissime parcit. ceterum si legisset, quia <lb/>
            iustitia iusti non liberabit eum in die qua errauerit <lb/>
            et iniquitas impii non nocebit eum ex qua die conuersus <lb n="15"/>
            fuerit, iam olim in cinere paeniteretur, ille qui semper <lb/>
            paenitentibus aduersatur, qui in ruina facilius aedificatorum stantium <lb/>
            operatur quam in structione iacentium ruinarum, qui multos <lb/>
            ex fratribus nostris miserrimos falsis suis aduersationibus perterritos <lb/>
            iterum fecit ethnicos dicendo quod paenitentia lapsorum uana nec <lb n="20"/>
            possit eis proficere ad salutem, clamante scriptura et dicente: memento <lb/>
            unde excideris et age paenitentiam: si quo <lb/>
            minus, ueniam tibi, nisi paenitentiam egeris. et quidem <lb/>
            ad septem ecclesias scribens singulis sua quaeque facinora et <lb/>
            delicta ingerens paenitemini dicebat. quibus ? nisi illis scilicet quos <lb n="25"/>
            pretio magno sui sanguinis redemerat.

<note type="footnote"> 1 FB. 9, 7. 11. 2 Matth. 7, 2. 4 1 Io. 2, 11. 14 Ez. 33,12. <lb/>
            21 Apoc. 2, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 perdit v 2 non om. <hi rend="italic">K</hi> 3 quo <hi rend="italic">corr</hi>. in quem <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            iudico qui. <hi rend="italic">K</hi> s <hi rend="italic">eras</hi>. iudicari] iudicabitur <hi rend="italic">K</hi> 5 <hi rend="italic">prius</hi> et om. <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            7 sceleratus et « perditurus <hi rend="italic">K sed corr</hi>. 10 honora K1 <lb/>
            11 corroborauit <hi rend="italic">K</hi> 12 cainam] carinam K, caoinam v, <hi rend="italic">emendamt</hi> <lb/>
            Erasmus 15 eum <hi rend="italic">K,</hi> ei v; <hi rend="italic">cf. App. 57, 16</hi> 16 ∗∗ cinere <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            poeniteret v 17 facilius] felicius <hi rend="italic">fort</hi>. 20 etnicoB K apsoram <lb/>
            sit v 23 egerit K1 24 quoque v 26 redimeret <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> :0 te impium scelestumque, haeretice Nonatiane, qui post tot et <lb/>
            tanta in ecclesia a quibusdam retro uoluntarie commissa crimina, <lb/>
            quae et tu ipse in domo Dei priusquam apostata esses cognoueras, <lb/>
            et haec posse aboleri de memoria succedente bono utique docueras, <lb/>
            secundum fidem scripturae dicentis: quia si conuersus fuerit <lb n="5"/>
            facinorosus ab omnibus facinoribus suis. quae commisit <lb/>
            et iustitiam fuerit secutus, uita aeterna uiuet . <lb/>
            et non morietur in facinore suo — delicta enim quae commisit, <lb/>
            abolebuntur de memoria succedentibus bonis factis —: tu <lb/>
            hodie retractas an debeant lapsorum curari uulnera, qui nudati a <lb n="10"/>
            diabolo ceciderunt, uiolentia aquae quam suo ore serpens <lb/>
            emisit post mulierem. sed quid dicam? ait apostolus: <lb/>
            laudo uos? in hoc non laudo: quia non in melius, sed <lb/>
            in peius uenistis. ubi enim sunt aemulationes et dissensiones <lb/>
            in uobis, nonne carnales estis et secundum hominem <lb n="15"/>
            ambulatis? nec nos quidem mirari oportet, cur iste <lb/>
            Nouatianus tam nefanda tam grauia in personam lapsorum exercere <lb/>
            nunc audeat, quandoquidem habemus exempla praeuaricationis huius <lb/>
            praecedentia. Saul ille bonus praeter cetera postea liuore euertitur <lb/>
            et contra Dauid omnia aduersa et inimica agere molitur. ludas ille<lb n="20"/>
            inter apostolos electus qui semper in domo Dei unanimis et fidelis <lb/>
            ipse postmodum Deum prodidit. praedixerat quidem et Dominus <lb/>
            multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces lupos. qui sunt isti <lb/>
            rapaces lupi, nisi sensu subdolo conspirantes ad infestandum gregem <lb/>
            Christi ? sicut legimus apud Zachariam positum: ecce ego suscito<lb n="25"/>
            pastorem in terra, qui quod auersum est non uisitabit  <lb/>
            et carnes electorum manducabit et talos illorum <lb/>
            torquebit. similiter et per Ezechielem increpat huiusmodi

<note type="footnote"> 5 Ez. 18, 21. 11 Apoc. 12, 15. 12 I Cor. 11, 22. 17. <lb/>
            14 I Cor. 3, 3. 23 cf. Matth. 7, 15. 25 Zach. 9, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 Bcelestomque <hi rend="italic">K sed</hi> que <hi rend="italic">ex quod m, 2</hi> heretici K1 <lb/>
            2 commisa <hi rend="italic">K</hi> 4 sue. bono] sruccedentem Memoriam <hi rend="italic">K</hi> 5 dicetiB <lb/>
            XI 7 fuerit aecntuB <hi rend="italic">K,</hi> fecerit v 10 qui, X <lb/>
            11 ore] opere <hi rend="italic">K</hi> 13 in hoc <hi rend="italic">om. K</hi> 17 persona <hi rend="italic">K</hi> 18 praeu. <lb/>
            huius] preuaricantis istis <hi rend="italic">K</hi> 21 dei <hi rend="italic">om. K</hi> unianimiB <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            22 tradidit v 24 sensu s. conapirantes] seosus subdolorum spiritus <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            pastores, scilicet praedones et laniones (dicam ut aestimauerat) dicens: <lb/>
            o pastores, quare lac ebibitis, et coagulatum comeditis <lb/>
            et forte ad nihilum perduxistis et infirmum non uisitastis <lb/>
            et claudicantem non curastis et errantem non <lb/>
            reuocastis, et permisistis populum meum errare inter <lb n="5"/>
            spinas et tribulos? propterea haec dicit Dominus: ecce <lb/>
            ego ueniam aduersus pastores et exquiram oues meas <lb/>
            de manibus eorum, et repellam eas ut non pascant <lb/>
            oues meas, et non erunt eis amplius oues meae in <lb/>
            deuorationem, et exquiram eas sicut pastor gregem <lb n="10"/>
            suum in die qua fuerit caligo et nebula: sic exquiram <lb/>
            oues meas et exquiram eas de omni loco quocumque <lb/>
            dispersae sunt: et quod perierat requiram <lb/>
            et quod errauerat reuocabo et quod claudicauerat <lb/>
            curabo et quod infirmum est custodibo et pascam <lb n="15"/>
            oues meas cum iudicio. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Quis ista loquitur ? utique ille qui relictis nonaginta nouem ouibus  <lb/>
            quaesiuit illam quae de suo errauerat grege, sicut Dauid dicit: <lb/>
            erraui uelut ouis quae perit, quam inuentam Christus <lb/>
            redit umero suo portans peccatricem delicatam: qui gaudens et <lb n="20"/>
            exultans uocatis amicis et domesticis ait: conlaetamini mihi, <lb/>
            quoniam inuenta est ouis mea quae perierat. dico, inquit, <lb/>
            uobis quia tale gaudium erit in caelo super <lb/>
            peccatorem paenitentiam agentem. et subiungens ait: <lb/>
            aut quae mulier habens denarios decem et cum perdiderit <lb n="25"/>
            ex eis unum, non accendit lucernam et tota <lb/>
            die domum suam emundat quaerens donec inueniat?

<note type="footnote"> 2 Ez. 34, 3. 4. 10. 11. 16. 19 Ps. 118, 176. 21 Luc. <lb/>
            15. 6-10. </note>

<note type="footnote"> 1 scilicet] sed <hi rend="italic">K</hi> estimauerit <hi rend="italic">K</hi> 4 et <hi rend="italic">(ante</hi> claud) <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            5 remisistis <hi rend="italic">K</hi> 8 eorum K, illorum <hi rend="italic">v</hi> eos <hi rend="italic">v</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">K a. l. m. 2</hi> 12 de <hi rend="italic">K,</hi> in v 15 custodibo K, custodiam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 ista <hi rend="italic">ex</hi> ita <hi rend="italic">K</hi> relictas <hi rend="italic">K</hi> ouibus q. illam <hi rend="italic">om. K</hi> 19 periit <lb/>
            v christus <hi rend="italic">om. K</hi> 21 conlaetamini <hi rend="italic">K,</hi> congratulamini <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 uno peccatore poenitentiam agente v 26 eis <hi rend="italic">K,</hi> denariis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">K,</hi> nonne <hi rend="italic">v</hi> accendet <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> JU A </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            et cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas suas <lb/>
            dicens: gratulamini mihi, quoniam inueni\'denarium <lb/>
            quem perdideram. dico uobis quia tale gaudium erit <lb/>
            in conspectu angelorum Dei super uno peccatore paenitentiam <lb/>
            agente. e contrario autem non agentes facinorum suorum <lb n="5"/>
            paenitentiam quae eos maneant ex ipsius Domini responso cognoscant; <lb/>
            legimus enim in euangelio quod quidam uenerunt de <lb/>
            Galilaeis ad Dominum, adnuntiantes ei de eis quorum <lb/>
            sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis ipsorum: <lb/>
            quibus respondit Dominus dicens: putatis quia illi <lb n="10"/>
            . Galilaei super ceteros Galilaeos peccatores fuerant, <lb/>
            quia passi sunt talia? non. dico enim nobis, inquit, <lb/>
            quia nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. <lb/>
            aut illi decem et octo super quos cecidit <lb/>
            turris in Siloa, putatis quia debitores fuerunt morti <lb n="15"/>
            super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? <lb/>
            non, dico uobis, inquit, quia nisi paenitentiam egeritis, <lb/>
            omnes similiter perietis. 
</p></div></div></body></text></TEI>