Adeo quia multae miserationis est Dominus audiuimus, audiamus quid per Dauid contestatur spiritus sanctus: si dereliquerint filii eius legem meam et in mandatis meis non ambulauerint et si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis. his similia et per Ezechielem legimus dixisse Dominum; fili hominis, domus Israel habitauit super terram suam, et coinquinauerunt eam facinoribus suis. sicut mulieris menstruatae facta est inmunditia eorum ante faciem meam 6 Io. 6, 68. 11 Ez. 18, 30. 18 loel 2, 12. 13. 19 Ps. 88, 31-34. 25 Ez. 36, 18-23. 2 nominis mutastis uelum, propositioni Er . 3 quam K 5 atqui] anqui∗ K n eras . 6 ire K, abire v 8 illam v flentem] fletu K laenit K 9 ut illa] ∗∗ || ∗∗ illa K exitum K 12 aecrundum scripsi, eundem K, eodem v propheta v 13 exorantem K, exhortante v dicente v et om . v 17 et multe K, multae v 18 audiamus K 8. I. m. 2 19 derelinquerint K 21 et om. K 22 mea om. K effudi iram meam super eos et disseminaui eos inter gentes et secundum peccata eorum iudicaui eos, quia coinquinauerunt sanctum nomen meum. et quia dictum est de his: hic est populus Domini, peperci eis propter sanctum nomen meum, quod. spreuit domus Israel inter gentes. et coniungens ait: propterea dic populo Israel: haec dicit Dominus: non uobis parco domus Israel, sed propter sanctum nomen meum parcam, quod coinquinastis inter gentes, et scietis quia ego Dominus, cum sanctificabor in uobis. item Dominus ad eundem: fili hominis, dic populo Israel: quare locuti estis dicentes: erroribus nostris contabescimus, et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit Dominus, quia non desidero mortem peccatoris, sicut desidero ut auertatur peccator a uia sua pessima et uiuat. redite ergo a uia uestra pessima. quid morti uos traditis domus Israel? sic et per Esaiam prophetam: non in aeternum indignabor uobis neque semper non defendam nos. et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum dicens: emenda nos Domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos facias nos, adiecit et dixit Esaias: propter peccatum modice contristaui eum, et percussi eum et auerti faciem meam ab eo, et contristatus eat et abiit tristis in uiis suis, et quia operatur, adiecit et dixit: uias eius uidi et curaui eum et dedi ei exhortationem ueram pacem super pacem ∗∗ paenitentibus? deprecantibus et operantibus restitui posse qui male perierint quique a Christo declinauerint. 11 Ea. 33, 10. 11. 18 Es. 57, 16. 21 ffier. 10, 24. & nomen sanctum tI, item l. 8 10 sanctificatus fuero v 14 dic eis ex dicetis K 16 sicut K, sed v 18 sic et K, sic v 20 hieremia K 21 em. noвj emendamus K 22 in in] ira K 23 dicit K 27 ueram ex uram K 28 paenitentibus etc. comtpta uidentwr qui ex quam K, quod v 29 quiqu.e K, quodque e Denique hoc in euangelio conprobatur, ubi illa mulier peccatrix describitur, quae uenit ad domum cuiusdam Pharisaei, ubi erat Dominus uocatus cum discipulis, portans uas unguenti: quae stetit ad pedes Domini et lacrimis suis lauit pedes eius et capillis extersit et oscula infixit, ut excitaretur illic Pharisaeus et diceret: hic esset propheta, sciret quae et qualis esset ista mulier quae eum tangit, quia peccatrix est. unde in continenti Dominus peccatorum remissor et paenitentium receptor ait: Petre, habeo tibi aliquid dicere. at ille respondit dicens: magister, dic. et Dominus: duo debitores fuerunt cuidam feneratori, unus qui ei debebat denarios quingentos et alius quinquaginta: et cum non haberent unde soluerent, ambobus donauit. et interrogauit: quis eorum plus diligit? et respondit Petrus: utique ille cui plus donauit, et adiecit dicens: uides istam mulierem? introiui in domum tuam, osculum mihi non dedisti: haec autem non cessauit osculando pedes meos. pedes meos non lauasti: haec autem lacrimis suis lauit et capillis extersit. oleo pedes meos non uncxisti. haec autem uncxit. propter quod dico tibi, Petre, quia remittuntur illi peccata eius. ecce Dominus utrisque debitoribus larga sua pietate debitum concedit. ecce delicta donantem, ecce mulierem peccatricem paenitentem flentem deprecantem et remissam peccatorum accipientem. Erunbesce iam nunc, si fieri potest, Nouatiane, desine argumentis tuis impiis incautos decipere, desine unius capituli praescriptione terrere. legimus et adoramus nec praetermittimus caelestem Domini Sententiam qui ait negaturum se negantem, numquid et paenitentem? et quid ego tamdiu de miserationibus probare singula 5 Luc. 7, 38-47. 5 eicitaret K illic fariseas K, ille ph. v 9 petre K, simon v, cf. epist. p. 486, 16 10 faenrnt K, erant 17 11 ei debebat K, habebat v 12 alios K et cum K, cum v 14 morum v dilige.t K petrus K, eimon v 16 introiui. K (t crus.), intraai v 21 petre K, simon v 22 ecce] hoc K 21 remissa K 28 qui K, qua v gestiam ? quandoquidem Niniuitis Allophylis et longe a lege Domini constitutis propter ciuitatis suae adnuntiatam euersionem deprecantibus misericordia Dei non denegatur. ipsi illi Pharaoni sacrilega temeritate repugnanti, cum quando caelestibus plagis uerberaretur et conuersus Moysi et fratri eius dixisset: orate pro me ad Dominum, quia peccaui, in continenti ab eo suspendebatur ira Dei. et tu iam, Nouatiane, iudicas et nullam spem pacis ac misericordiae habere lapsos praedicas nec increpanti te apostolo aurem adcommodas dicenti: tu quia es qui iudicas seruum alienum? domino suo stat aut cadit. stabit autem, potens est Deus stabilire illum. unde pertinenter et necessarie ex persona eorundem lapsorum increpat uos spiritus sanctus dum dicit: noli gratulari inimica mea mihi, quoniam si cecidi, et exsurgam: et si in tenebris ambulauero, Dominus lumen est mihi. iram Domini tolerabo, quoniam peccaui illi, usque dum iustificet causam meam et faciat iustitiam et iudicium et producat me ad lucem. uidebo iustitiam illius et uidebit me inimica mea et cooperiet se confusione.