testea quin etiam fas est perfringere uasa contactu maculata uiri, at facta metallo diluere ac uitreo sordes diducere riuo. 16 Hac etiam liciti coitus sub lege piantur. 45 13-la ilicet exutis membrorum labe molesta antistes praestabit opem, cum sole reuerso septima puniceis aurora eluxerit astris, turture si gemino ueniat subnixus ad aram peccati uotique reus paribusque columbis .50 19 Femina, decurso quae fit iam menstrua mense. foedatur sanie madida, quae promitur aluo. et quidquid tangit, maculat, dum septimus exit 25 lucifero redeunte dies; sin auctius urget unda nocens certique abscedit temporis ordo. 55 indiscreta mali facies idemque reati 29 finis erit, sanctam si promat munus ad aram ex his, quas domino constat placuisse uolucres. 1 Interea extinctis mento sub crimine natis 37 Aaronis proceris dominus haec intimat ingens. 2 ut, quia praetentis dimissa umbracula uelis altar habet sacraque simul praenubitur arca, 40 temporibus certis sese referatque locetque sacerdos pia uota ferens, quia sanctus ibidem consistat dominus albenti in nube uiden\'lus. 3 sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet. 6 7 proque synagoga similes mox immolet hircos. 45 8 10 sorte sub oblata, unus qua deuius erret. peccantum delicta ferens secumque recondens. 9 ast alius placidam ut domino mactetur ad aram. optima siderei laturus commoda doni.