hic cum diuitiis alitus praestaret inemptis, inuidiam laeuo mouit liuore dolentum. 967 Cat alios C alias Areualus partus] n6thoa A crearet C 968 claros nuntiub .ê. (est G) dicere natos CG non claros nunti edicere natos A 969 issacharna A issaccharus G isacharus C quino AC quinto G 970 prolis CG nomine CG 972 largitua G 973 iosephum A 974 prolis CG 975 a] o C et quae Martenius et om. CD quęsui erat C 976 mercede C 977 animos G animo AC 980 perceptae C 981 monumenta AC momenta G 983 myrteaj inistea Gl mystea 02 demta G 984 sinsim AG coloris G1 985 reparet C 986 pęcus C 987 an uarii? suci G 989 quem C dempserat A tempserat C temserat G 990 sic Mayor diuitis (post h. u. spatium sex litt . uacuum) A alitos CD corr. p prestaret AC inemtis AG 991 leuo CD u6muit, in marg . mouit A liuore : i ex o ? C dumque socer dirus lanarum uellera tondit, libertas permissa uiro, qua commoda ferret omnia et incoctos tosta fornace penates, quos Syrus in patriis credebat numina Carris. haec tamen inuolucris cohibebat cauta Rachela, ne pater inuenta puniret crimina noxa. digressus uicto conscendit flumine collem, quem Galatum indigenae patrio sermone loquuntur. tertia iamque die soceri peruenit ad aures discessus generi pariter pariterque natarum. ilicet auxilium fraterno ex agmine poscit quaesitumque diu sexto iam lumine nanctus, ne noceat, sancto domini terrore uetatur, mitificusque suis, quae credit numina. poscit, et cunctis quaesita locis non cognita maeret. postquam depositis rediit pax certa querellis, congeries struitur saxis crescentibus alta, ut locus exstructo maneat munimine testis ac positus limes litem discerneret agris. ecce uiae medio uates uidet ardua castra, quae deus astrigero ductat moderamine rector, disiungi indidit et nomen testatus: "Haec deus implet." interea electos iuuenes praecurrere iussit, muneribusque graues, germanum quae iubet uti, ut reditum placidus tribuat; pacemque petenti adnuit ille libens; sociis atque agmine multo niturerunt stipatus fratrem contra nil turbidus exit, cumque quater centum terreret turba uirorum,