euitans igitur tumidae discrimina rixae, discessit mansitque diu conualle Gerarum, et cum sollicito puteos dimitteret actu, inuenit gelidas scatebroso e fomite lymphas. exceptusque dolo pastorum deserit iras inuisosque locos Litis de nomine signat. promouet inde gradum rursusque egesta profundo terra cauo gelidos in lucem protulit amnes. et quia mordaci fuerat certamine trusus. conpellat meritis liuentia pectora dictis ac, postquam tetricas fregit pax aurea lites, nomen Habundantis studuit transcribere terrae. dumque sagax mutat celeri noua gramina passu, deuenit ad colles, quibus est Iuratio nomen. illic perspicuo dominum cum lumine cernit, tempore quo medios euoluunt sidera cursus, admonitus tristes e pectore trudere motus, inuicto tutante deo per bella, per hostes. excitus gelidos post somnum colligit artus et uenerans structa dominum mox supplicat ara. 833 hordea Martenius horrea w molliate C 834 cerpsit A cespite AC cepide G 836 multimodos C 838 irriguoB L conplet] A 839 possessos CG pos ses A liquerat A 841 gerarum] gesarae G 842 puteus G 843 e ex i G om. A uomite A limphas C lymfas A G 844 eiceptas dolo .4 845 inuisos w inausos Martenii ed . 846 aegesta A profunda C 847 lucem A luce CG ampnes C 849 conpellat] AC 850 tetricas] trificas C litis G 851 habundanti G transscribere A a 855 medio nolunt (6 al. 88.) G sydera C 856 8 G 857 inuicto C B inuincto AG 858 exitus G sompnum C 859 domino] d,5 C dominem A interea reges ueniunt Abimelus et Ozas, Phicolo comitante simul ferrumque gerente, ut, quia pacifico uellet se adiungere uati, necteret insertis concordia foedera dextris. excipitur placide mensaque expletus eadem optatam reuehit posito discrimine pacem. hinc inter medios surgit discordia fratres; namque pater longo iamdudum grandior aeuo, amissum cum sole diem oculosque sepultos mente ferens placida mortemque instare recordans,