prosequitur trepidus uatem uix mente reuersa, cui Sarra sit dicta soror, ceu nulla mariti uincla ligent nuptam, quae sit coniuncta prophetae. ille docet causas seseque a crimine purgat, 667 mendumJ in ̃ daciu C 668 conpostius A compostus G copositus C 670 sedere C 673 prumunt G 676 fomitej sumite G 678 ammonum A . 679 ammonum G 680 sidibus G 681 gerarum C gererum G generaram A 683 principes CG arbitrii G I natis w 685 innocui Areualus 686 an non tamen? eualuit AC ualuit G 687 quoties C 688 inmisso AC u . 689 post 700 positus G, hoc loco AC sumnia G 691 cni] cur Martenius sacra G mariti) maritu Gl marito Martenius 692 quaej cum Martenius sint G Ciunctu C profetae G 693 sesequel que om. G mentitus nihilum; patris nam germine creta Sarra fuit. iuncta deducens linea sanguem. haec ubi constiterant, rector dat mille talenta et famulos; his molle pecus armentaque iungit. iugera quin etiam latos diffusa per agros, dummodo promeritum lenirent dona reatum. namque domus regis admissa piacula pendens, agmine morborum pariter grassante per omnes. germina femineis dudum decusserat aluis. uerum ubi pacificus uates pro rege poposcit procubus ante deum, promptim se laeta per omnes reddidit ubertas aluosque impleuit opimas. ipse etiam insuetis postrema in tempora uotis fit pater, et laeti reputans solacia risus. nuncupat Isacum, mandata et numinis alti efficit. octauo decerpens lumine tegmen e ueretro, stabilesque uidens iam promere gressus coniunctos inter socia de stirpe propinquos uescitur et mensis genitor gratatur opimis; nam desperatis maior fit gratia uotis. iamque puer puero iunctus dum ludit alumno. conpulit ignito matrem turgescere felle, ut famulam inuisam pariter cum pignore pellat, — et tamen inuitus senior, dum maxima iussa obseruat domini, pariter detrusit utrumque. at mulier postquam domini de sede remota est,