dicuntur Ariocha, Dachar, Godolla Gomurus atque etiam pulchris inhians Amarphalus annis. haec inter, quae multa fiunt discrimine belli, Lod etiam capitur tota cum stirpe domoque. quod ubi tristifico narrauit nuntius ore, consurgit uates, seruorum de grege multo ter centum famulos, nouies bis auctius addens, ad bellum dux ipse ciet ferrumque retractat. nocte super media nil iam metuentibus instat uictoresque fugat multosque interficit hostes. quin etiam fratrem tanto discrimine demptum accipit et praedam lato trahit agmine secum. excipitur laeta Sodomorum laude procorum pontificisque dei, sancto qui nobilis actu, — Melchisedechus erat, princeps rectorque Salemae — et benedixit ei panem uinumque praesentans — et decimos fructus Abrami ex munere sumpsit. — is petit, ut captos dignetur reddere uictor, cetera pro meritis belli sub lege laturus. sed contenta suo uictrix moderamine uirtus accipit optatum toto pro munere fratrem. mox sopita deus inlustrans corda prophetae 478 quique A tiranni G 479 fugã C 481 arioc hadachar godulla G gomurus G gomurrus A gomerus C 482 adque G pulcris G inhians gaudens A inhiagaudens CG amarfalus w 483 discrimina A 486 natis AC 487 famulus G antcius C 488 retractant AG retractans G corr. p 490 interfecit C 491 fatrem C demtum AG 493 pnecorum C 495 Melchisedechus erat panem uinumque praesentans (tant G) AG Melchisedecus erat panem uinumque praesentans Princeps rector quae salemae C: excidit prius hemistichium aecimdi uersus, posterius autem, quod restiterat, expulit in libris AG alterum prioris uersus hemistichium: corr.p et benedixit ei suppl. Mayor praesentans C presentans in ras. A praesentant G u. 496 deestG decimas A Abram w Abramip ex] lez C 497 His C captus Gl 498 bellis A 499 modoramine G 501 profetae G 2* praecipit. ut cuncta uacuet formidine pectus, quandoquidem inuictae tutus sit tegmine dextrae. ille alacer concessa sibi licentia fatur: "Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquella? nam coniuncta quatit fessum longaeua senectus, nec datur emeritum post mortem linquere natum. et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt, degener heres erit nobis, quem serua creauit."