Iosepumque docet haut longe abstare parentem. ille alacris scandit currus atque obuius exit, optatam excipiens uiso genitore phalangem. regrediturque citus regisque effrenis ad aulam, pastores properare ferens, ut turba carorum discretis degat fecundo in gramine terris. ipse etiam uati rector Memphiticus instat et iubet uberibus fratres conponere in aruis. longaeuus post ista senex poscente Sarram eloquitur sensim, quantis sit praeditus annis, quae domus et quae sit ueniendi causa Canopum. eximiumque ducem multa cum laude fluuius nec minus interea uice munera mittit digna suis magnumque duci dat ferre talentum, quo ditata fuit distractis frugibus aula. atque ubi iam populis derant mercantibus aera, certatim exhibitis gregibus Memphitica turba emit inops fruges. pretium taxante Iosepo. his quoque nudati seque et sua praedia tradunt, semine percepto, messes quo deinde uirerent. sola sacerdotum non est possessio dempta, tyranni gratuita duci placuit, non uendere farra. inditur hinc populo quintarum pensio frugum, 1486 patria Martenius modorarnine G 1488 festino properant] festinant d 1440 haut AG adstare MarteniUl 1441 erlit G 1442 obtatum J. falangem G 1448 Ingreditur A Regreditur G regisque] que om..A 1444 propera ferens G 1446 memfiticus AG 1447 conponere in A conponeret (in om.) G 1448 longeuus AG senes G 1449 elonquitur A 14รณ1 ducem Martenius docem G docet A 1455 nbi d ibi G derant G deerant JL 1456 memfitica AG 1457 praetium G 1458 nudatis aeque A 1459 pcepto A praecepto G quo p quod AG 1461 duci placuit] duplicauit A uindere G quae manet et fixo servatur formula iure. interea expletae perpendens tempora uitae, adiurat natum lacobus uentura reuoluens. ut sua maiorum conponat membra sepulchris. adnuit oranti subpostaque dextera coxae contingit lentae spondens cacumina uirgae. conpositosque senex alterna in parte nepotes.