plus species, quam tela nocent famulantibus armis. discretis igitur gregibus haec prima locauit, quae donata sibi dignetur sumere frater, atque simul inmensus dominum ceruice poposcit: "O deus, inmensi spes et substantia regni, qui deus es semper genitoris solus auique, cuius ab exilio faciunt me iussa reuerti, . grandia ditato largitus commoda seruo iussisti lenta fluuium transmittere uirga Iordanemque tuum humili transmittere gressu. et nunc diuiduis cernis me degere castris, ut uarios casus gemino munimine uitem. eripe me his, inuicte, malis et spicula fratris infracto placidus quam primum decute ferro, ne rapidus duro feriat mea pectora telo." ergo ubi conposuit socios somnosque petiuit, luctantem superare deum sub nocte laborat; femine nam presso stupuit pars corporis illa. cumque diu uellet membrorum soluere nexus is, qui pulsarat ualido certamine uatem, praestita dimissum dominus post dona remisit. nomine mutato Iacobus desinit esse, ac "Dominum cernens" cunctorum dicitur ore, ausus quin etiam domini condiscere nomen, non potuit, soli quod ius est nosse tonanti. ipse locum Domini conpellat nomine uisi, contigerat cuius sublimes cernere uultus. atque ubi se dominus pulsa iam nocte remouit, egreditur longa sustentans cuspide gressus. 1023 dominum flexa C 1024 inmensiJ C 1025 es semperJ esse per C auique] aeuiquae C auque G 1029 humili A ilico CG gressll (leuis uirgula super u) C 1031 uitem] casus G (unde AreuaIus: ut uarios caueam g. m. casus) 1034 pectora] pignora (sc. matrem cum filiis) Arcualua 1035 conposuit] A somno G sompnos C 1037 praesso AG psso C 1040 praestita dimissum CG praestitit admissum A 1045 conpellatl A 1047 se dominusj sed noffi C hinc Iudaea memor deuitat mandere neruum.