scandat perpetuis heres tropaeis." 20 Haec paribus iterata modis plaudente corona cantarunt matres, uatis dictante sorore, 600 tympana pulsantes digitis, dum consona dicunt. 22 ilicet intrepidi postquam Pharaonis iniqui subuersam uidere manum. per deuia tendunt, 520 tollit A tollit C 522 ad similes AC 524 res om. C 526 iugillis fuigillis?) C uigilis A 528 corripicns A 532 uidit A 533 suspii rauit A parauit suis C 536 sub dium (pr. corr.) A 537 filistinorum A 538 edones AC Edomes « 539 chananni A channani C 540 redemtus A 542 tropheis AC 543 patribus A iterata A dictata C 544 dicante A 546 illicet C intrepidis A faraonis A 547 subuersam A submersam C quae Surum sunt dicta prius, siccumque per aestum arentes triuere dies; quos lumine trino .605 feruidiore coma torrebat lampada solis. 23 defessi Myrram ueniunt tristique sapore undantes cernunt latices, quos pectore fesso libantes longe iaciunt; quia praegrauis unda obsessas fauces sensu torquebat amaro. 610 quod uitium propter fontem cognomine signant 24 et fremitu denso uatem liquentia poscunt flumina, quae calidos possint mollire uapores. 25 ille deum poscit; nam qua licentia fluctus gigneret, astrigera dominus nisi mitteret aula? 615 confestimque capit quo sedat tristia lignum pocula, et infecto perfundit melle fluores. illic iusta deus, librato examine lancis. iura dedit, temptans procerem, dum talia dicit: 26 "Si mea quaeque memor sincero in pectore dicta 620 sumpseris, ut facias, quae sint accommoda uitae, corde gerens mandata dei, nil triste per aeuum perpetiere tuum, nec te iactura grauabit damnorum morbique trucis; distabis ab omni clade mali, quaecumque feram uastauit Aegyptum. 625 quandoquidem ego sum dominus, qui pectora curo 27 et sanos praestare queo." post Elima uentum est