<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae <lb/>
            sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone <lb/>
            collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum <lb/>
            sit quod non in precibus adque orationibus nostris <lb n="10"/>
            caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: <lb/>
            pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et <lb/>
            Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, <lb/>
            quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet <lb/>
            sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt <lb n="15"/>
            dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.. <lb/>
            qui ergo credidit in nomine eius et <lb/>
            factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et <lb/>
            profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis <lb/>
            Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae<lb n="20"/>
            uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum <lb/>
            nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: <lb/>
            qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios <lb/>
            suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua <lb/>
            et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in <lb n="25"/>
            euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod <lb/>
            scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui <lb/>
            mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui

<note type="footnote"> 14 Io. 1,11 sq. 23 Deut. 33,9. 28 Matth. 23,9. 28 Matth. 8,22. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 <hi rend="italic">et om. GV instantia S,</hi> instantiam <hi rend="italic">WGv</hi> simul et concordiam <lb/>
            <hi rend="italic">SW,</hi> et concordiam simul <hi rend="italic">G; cf. Walker in MisceU. obseruatt. III 1 <lb/>
            p. 53</hi> 5 nisi eos <hi rend="italic">v</hi> 7 sint <hi rend="italic">WG</hi> 9 specialiter <hi rend="italic">G</hi> 10 nostris <hi rend="italic">W 8.1 <lb/>
            m. 2</hi> 11 orate <hi rend="italic">W Gv</hi> 13 gratiam eius <hi rend="italic">v</hi> primo in loco pater <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 15 quodquod S, quotquot autem <hi rend="italic">Gv</hi> eum <hi rend="italic">G 8. l. m. 2</hi> <lb/>
            16 his qui <hi rend="italic">v</hi> 17 credit <hi rend="italic">G,</hi> crediderut <hi rend="italic">W</hi> 19 filium dei <hi rend="italic">G</hi> 20 dum <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> quodq. <hi rend="italic">W</hi> natiuitatis <hi rend="italic">ex</hi> natis <hi rend="italic">W m. 2</hi> 21 se om. <hi rend="italic">V</hi> 24 hii <lb/>
            <hi rend="italic">WG\'</hi> 26 precipit <hi rend="italic">G</hi> terris <hi rend="italic">V</hi> 27 scilicet sit <hi rend="italic">G,</hi> sit scilicet <hi rend="italic">Wv</hi> </note> <lb/>


<pb n="273"/>
            mortuos suos sepeliant. dixerat enim patrem suum mortuum, <lb/>
            cum sit credentium pater uiuus. 
</p></div></div></body></text></TEI>