Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus adque orationibus nostris caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.. qui ergo credidit in nomine eius et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui 14 Io. 1,11 sq. 23 Deut. 33,9. 28 Matth. 23,9. 28 Matth. 8,22. 3 et om. GV instantia S, instantiam WGv simul et concordiam SW, et concordiam simul G; cf. Walker in MisceU. obseruatt. III 1 p. 53 5 nisi eos v 7 sint WG 9 specialiter G 10 nostris W 8.1 m. 2 11 orate W Gv 13 gratiam eius v primo in loco pater G dicit W s. I. m. 2 15 quodquod S, quotquot autem Gv eum G 8. l. m. 2 16 his qui v 17 credit G, crediderut W 19 filium dei G 20 dum G quodq. W natiuitatis ex natis W m. 2 21 se om. V 24 hii WG\' 26 precipit G terris V 27 scilicet sit G, sit scilicet Wv mortuos suos sepeliant. dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater uiuus.