Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se tantum precetur. non dicimus: pater meus, qui es in caelis nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur adque a malo liberetur pro se solo rogat. publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit. hanc orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus. tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Deum. loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. et idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic. et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus orasse. erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes 18 Dan. 3, 51 (Prec. Az. 27). 24 Act. 1, 14. 1 dimittimus Gv passas fueris V 2 induci nos GW nisi quod nos in WS. l.m. 2 temptatione S 3 malo SWGV, malo amen v 5 praece S non pro Bcduziua 6 non enim v in caelis es G 8 debita WG aut nt ex ut W m. 2 temptatione S ducatur W 10 et quando] si quando W uno] nobis solis V 11 toto populo v rogamus S, oramus WGv 12 et om. G qui W 8. 1. m. 2 13 in uno om. S et ipse G 15 spu S consensio Wl declarat SWGV, quod declarat v 16 scriptura diuina efides W cum W G 17 in W 8. 1. m. 2 18 illi tres inquit v tanquam S, quasi W Gv 19 cantabant V dominum Gv, om. W 21 fuit orantibus G 22 deum WG et (ante simplex) om. G 23 discipulos Sl ascensam maluit Baluzius 24 et erant V omnes otn. WG unanimis S in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus eius. perseuerabant in oratione unanimes orationis suae et instantia simul et concordia declarantes, quia Deus qui inhabitare facit unanimes in domo non admittit in diuinam et aeternam domum nisi aput quos est unanimis oratio.