<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans  <lb/>
            custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite <lb/>
            et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur <lb/>
            prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, <lb/>
            quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod <lb n="15"/>
            petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae <lb/>
            dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur <lb/>
            et uox eius non audiebatur, et exaudiuit <lb/>
            eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus <lb/>
             uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per <lb n="20"/>
            Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet <lb/>
            dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine. 
</p></div></div></body></text></TEI>