Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur et uox eius non audiebatur, et exaudiuit eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine.