<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem <lb/>
            continens et pudorem. cogitemus nos sub conspectu Dei stare. <lb/>
            placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis. <lb n="20"/>
            nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit <lb/>
            uerecundo modestis precibus orare. denique magisterio suo Dominus <lb/>
            secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in <lb/>
            cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum <lb/>
            ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis <lb n="25"/>
            suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut <lb/>
            scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de <lb/>
            longinquo. si absconditus fuerit homo in absconditis, <lb/>
            ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et <lb/>
            terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei

<note type="footnote"> 6 Matth. 15,6 (cf. Marc. 7, 8.). 14 Io. 16,23. 27 Hier. 23,23 sq. <lb/>
            30 Prou. 15,3, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 specialiter <hi rend="italic">G</hi> spiritalis esse <hi rend="italic">W,</hi> esse magis spiritalis v 3 BCS <lb/>
            . sps G acra est <hi rend="italic">G,</hi> uera magis <hi rend="italic">v</hi> 4 ore <hi rend="italic">W I</hi> opere <hi rend="italic">G</hi> 8 dominus <lb/>
            <hi rend="italic">Krabinger 9 dominum V eius eius Gl 10 oratione v agnoscit ex</hi> <lb/>
            agnoscat <hi rend="italic">G m. 2</hi> 16 inpetrabimus <hi rend="italic">ree. Krabinger</hi> in christi v <lb/>
            20 modo. <hi rend="italic">W</hi> 21 contra <hi rend="italic">W s. 1. m. 2,</hi> e contra <hi rend="italic">G</hi> 23 secreto v semotis <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> secretis <hi rend="italic">W</hi> 26 in <hi rend="italic">om. G</hi> 27 est <hi rend="italic">om. W</hi> </note><lb n="30"/>


<pb n="269"/>
            speculantur bonos et malos. et quando in unum cum fratribus <lb/>
            conuenimus et sacrificia diuina cum Dei sacerdote celebramus, <lb/>
            uerecundiae et disciplinae memores esse debemus, non <lb/>
            passim uentilare preces nostras inconditis uocibus nec petitionem <lb/>
            commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate iactare <lb n="5"/>
            quia Deus non uocis sed cordis auditor est, nec admonendus est <lb/>
            clamoribus qui cogitationes uidet probante Domino et dicente: <lb/>
            quid cogitatis nequam in cordi bus uestris ?  et alio <lb/>
            loco: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator <lb/>
             renis et cordis. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>