Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem continens et pudorem. cogitemus nos sub conspectu Dei stare. placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis. nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit uerecundo modestis precibus orare. denique magisterio suo Dominus secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei 6 Matth. 15,6 (cf. Marc. 7, 8.). 14 Io. 16,23. 27 Hier. 23,23 sq. 30 Prou. 15,3, 1 specialiter G spiritalis esse W, esse magis spiritalis v 3 BCS . sps G acra est G, uera magis v 4 ore W I opere G 8 dominus Krabinger 9 dominum V eius eius Gl 10 oratione v agnoscit ex agnoscat G m. 2 16 inpetrabimus ree. Krabinger in christi v 20 modo. W 21 contra W s. 1. m. 2, e contra G 23 secreto v semotis G, secretis W 26 in om. G 27 est om. W speculantur bonos et malos. et quando in unum cum fratribus conuenimus et sacrificia diuina cum Dei sacerdote celebramus, uerecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim uentilare preces nostras inconditis uocibus nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate iactare quia Deus non uocis sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus qui cogitationes uidet probante Domino et dicente: quid cogitatis nequam in cordi bus uestris ? et alio loco: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis.