<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . <lb/>
            ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. <lb/>
            nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem <lb/>
            mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum <lb n="15"/>
            non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura <lb/>
            diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et <lb/>
            eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et <lb/>
            eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione <lb/>
            uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio<lb n="20"/>
            cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas <lb/>
            in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti <lb/>
            adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, <lb/>
            orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt <lb/>
            ad memoriam coram Deo. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>