Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo.