<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare  <lb/>
            et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis <lb/>
            carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id <lb/>
            solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem <lb/>
            i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum <lb n="15"/>
            corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, <lb/>
            admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur <lb/>
            contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se <lb/>
            adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter <lb/>
             et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo <lb n="20"/>
            auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione <lb/>
            sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus <lb/>
            debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis <lb/>
            cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit <lb/>
             aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris.

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. WGv</hi> 2 ut et] et ut <hi rend="italic">G</hi> unum sint <hi rend="italic">v</hi> 3 dni <hi rend="italic">WOv</hi> <lb/>
            4 redemeret <hi rend="italic">S</hi> 6 sunt <hi rend="italic">om. S,</hi> sit <hi rend="italic">G</hi> 7 hinc <hi rend="italic">ex</hi> hic <hi rend="italic">Wm.2</hi> 8 scindat <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> rog.) <hi rend="italic">om. G</hi> 9 plebem suam uiuere <hi rend="italic">SWG,</hi> pl. s. unire <lb/>
            <hi rend="italic">maluit Walkerus l. c. p. 54,</hi> pl. s. (sic pl. s. <hi rend="italic">Pamelius)</hi> saluam fieri et in <lb/>
            <hi rend="italic">pace uiuere Morellius et v post Pamelium,</hi> pl. s. <hi rend="italic">unanimiter uiuere coni. <lb/>
             Grauius</hi> 11 uigilare <hi rend="italic">v</hi> 13 quicquam tunc <hi rend="italic">WGv</hi> 14 quod cogitet <lb/>
            et quod precatur <hi rend="italic">W</hi> 15 praefationem <hi rend="italic">S, om. G</hi> praemissam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            fratrum] frnum <hi rend="italic">S</hi> sursum <hi rend="italic">Gv</hi> 16 ut] et <hi rend="italic">W</hi> respondit <hi rend="italic">SW,</hi> respondent <lb/>
            O plebs <hi rend="italic">om. G</hi> 17 admoniatur S, admoneantur <hi rend="italic">G</hi> claudatur <lb/>
            (h 18 soli deo] sub dno <hi rend="italic">G</hi> 19 adire <hi rend="italic">om. W, post</hi> orationis <hi rend="italic">habet Gv</hi> <lb/>
            obripit <hi rend="italic">SW</hi> frequenter <hi rend="italic">ex</hi> frequentat <hi rend="italic">S m.1</hi> 21 corde et <hi rend="italic">WG</hi> intentione.... <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> intemptatione <hi rend="italic">S</hi> 22 deum <hi rend="italic">G</hi> 23 <hi rend="italic">debeat ante non uocis<lb/>
             WGv</hi> est et <hi rend="italic">G</hi> alienari <hi rend="italic">WGv</hi> capi] rapi <hi rend="italic">v</hi> 24 prophanis <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            25 debeat excogitare <hi rend="italic">S,</hi> cogitare debeamus G </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="25"/>


<pb n="290"/>
            quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis <lb/>
            esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse <lb/>
            non sis ? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando <lb/>
            oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc <lb/>
            est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et<lb n="5"/>
            cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona <lb/>
            ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor <lb/>
            meum uigilat. quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: <lb/>
            instate orationi uigilantes in ea, docens <lb/>
            scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse,<lb n="10"/>
            quos Deus uideat in oratione uigilare. 
</p></div></div></body></text></TEI>