Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris. 1 et om. WGv 2 ut et] et ut G unum sint v 3 dni WOv 4 redemeret S 6 sunt om. S, sit G 7 hinc ex hic Wm.2 8 scindat G et (ante rog.) om. G 9 plebem suam uiuere SWG, pl. s. unire maluit Walkerus l. c. p. 54, pl. s. (sic pl. s. Pamelius) saluam fieri et in pace uiuere Morellius et v post Pamelium, pl. s. unanimiter uiuere coni. Grauius 11 uigilare v 13 quicquam tunc WGv 14 quod cogitet et quod precatur W 15 praefationem S, om. G praemissam G fratrum] frnum S sursum Gv 16 ut] et W respondit SW, respondent O plebs om. G 17 admoniatur S, admoneantur G claudatur (h 18 soli deo] sub dno G 19 adire om. W, post orationis habet Gv obripit SW frequenter ex frequentat S m.1 21 corde et WG intentione.... G, intemptatione S 22 deum G 23 debeat ante non uocis WGv est et G alienari WGv capi] rapi v 24 prophanis WGv 25 debeat excogitare S, cogitare debeamus G III. 19 quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse non sis ? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor meum uigilat. quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: instate orationi uigilantes in ea, docens scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus uideat in oratione uigilare.