<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare  <lb/>
            et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis <lb/>
            carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id <lb/>
            solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem <lb/>
            i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum <lb n="15"/>
            corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, <lb/>
            admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur <lb/>
            contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se <lb/>
            adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter <lb/>
             et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo <lb n="20"/>
            auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione <lb/>
            sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus <lb/>
            debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis <lb/>
            cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit <lb/>
             aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris.

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. WGv</hi> 2 ut et] et ut <hi rend="italic">G</hi> unum sint <hi rend="italic">v</hi> 3 dni <hi rend="italic">WOv</hi> <lb/>
            4 redemeret <hi rend="italic">S</hi> 6 sunt <hi rend="italic">om. S,</hi> sit <hi rend="italic">G</hi> 7 hinc <hi rend="italic">ex</hi> hic <hi rend="italic">Wm.2</hi> 8 scindat <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> rog.) <hi rend="italic">om. G</hi> 9 plebem suam uiuere <hi rend="italic">SWG,</hi> pl. s. unire <lb/>
            <hi rend="italic">maluit Walkerus l. c. p. 54,</hi> pl. s. (sic pl. s. <hi rend="italic">Pamelius)</hi> saluam fieri et in <lb/>
            <hi rend="italic">pace uiuere Morellius et v post Pamelium,</hi> pl. s. <hi rend="italic">unanimiter uiuere coni. <lb/>
             Grauius</hi> 11 uigilare <hi rend="italic">v</hi> 13 quicquam tunc <hi rend="italic">WGv</hi> 14 quod cogitet <lb/>
            et quod precatur <hi rend="italic">W</hi> 15 praefationem <hi rend="italic">S, om. G</hi> praemissam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            fratrum] frnum <hi rend="italic">S</hi> sursum <hi rend="italic">Gv</hi> 16 ut] et <hi rend="italic">W</hi> respondit <hi rend="italic">SW,</hi> respondent <lb/>
            O plebs <hi rend="italic">om. G</hi> 17 admoniatur S, admoneantur <hi rend="italic">G</hi> claudatur <lb/>
            (h 18 soli deo] sub dno <hi rend="italic">G</hi> 19 adire <hi rend="italic">om. W, post</hi> orationis <hi rend="italic">habet Gv</hi> <lb/>
            obripit <hi rend="italic">SW</hi> frequenter <hi rend="italic">ex</hi> frequentat <hi rend="italic">S m.1</hi> 21 corde et <hi rend="italic">WG</hi> intentione.... <lb/>
            <hi rend="italic">G,</hi> intemptatione <hi rend="italic">S</hi> 22 deum <hi rend="italic">G</hi> 23 <hi rend="italic">debeat ante non uocis<lb/>
             WGv</hi> est et <hi rend="italic">G</hi> alienari <hi rend="italic">WGv</hi> capi] rapi <hi rend="italic">v</hi> 24 prophanis <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            25 debeat excogitare <hi rend="italic">S,</hi> cogitare debeamus G </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="25"/>


<pb n="290"/>
            quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis <lb/>
            esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse <lb/>
            non sis ? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando <lb/>
            oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc <lb/>
            est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et<lb n="5"/>
            cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona <lb/>
            ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor <lb/>
            meum uigilat. quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: <lb/>
            instate orationi uigilantes in ea, docens <lb/>
            scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse,<lb n="10"/>
            quos Deus uideat in oratione uigilare. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . <lb/>
            ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. <lb/>
            nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem <lb/>
            mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum <lb n="15"/>
            non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura <lb/>
            diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et <lb/>
            eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et <lb/>
            eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione <lb/>
            uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio<lb n="20"/>
            cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas <lb/>
            in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti <lb/>
            adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, <lb/>
            orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt <lb/>
            ad memoriam coram Deo. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri <lb/>
            operis inponunt. sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et

<note type="footnote"> 7 Cant. 5,2. 9 Col. 4, 2. 17 Tob. 12, 8. 23 Act. 10, 4 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 audire te <hi rend="italic">W,</hi> te audiri <hi rend="italic">v</hi> 2 deum <hi rend="italic">v</hi> dum <hi rend="italic">S</hi> tu ipse tui memor <lb/>
            <hi rend="italic">WG,</hi> tu ipse memor tui <hi rend="italic">v</hi> 3 in toto <hi rend="italic">W</hi> (in <hi rend="italic">add. m. 2)</hi> 4 dom <hi rend="italic">S</hi> 5 debeasS <lb/>
            7 ecclesiae <hi rend="italic">om. G</hi> cantica <hi rend="italic">G</hi> 10 dmo <hi rend="italic">S</hi> 11 deus <hi rend="italic">om. S</hi> 12 infructuosus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> 13 dom S sterelis <hi rend="italic">W</hi> 14 fractum bonum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            igne <hi rend="italic">S</hi> 15 mereri dom <hi rend="italic">S</hi> 16 quia] qui <hi rend="italic">S</hi> est oper. foec. <hi rend="italic">v</hi> 17 in- <lb/>
            <hi rend="italic">struit»»# G fit in ras.) 18 elemosyna SW et l.19, 21 20 cordelius S1</hi>- <lb/>
            21 fuit enim <hi rend="italic">Vv</hi> 22 plebe <hi rend="italic">WV</hi> dom <hi rend="italic">S</hi> 23 reddens om. <hi rend="italic">G</hi> suis <lb/>
            operibus <hi rend="italic">V</hi> et dicens] edicens <hi rend="italic">G</hi> 26 dOiñ <hi rend="italic">S</hi> quae <hi rend="italic">W</hi> dom <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            27 rafael <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>


<pb n="291"/>
            semper operanti adstitit dicens: opera Dei reuelare et confiteri <lb/>
            honorificum est. nam quando orabas tu et <lb/>
            Sarra, ego optuli memoriam orationis uestrae in <lb/>
            conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos <lb/>
             simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere <lb n="5"/>
            et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti <lb/>
            mortuum, et missus sum temptare te: et iterum <lb/>
            me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam. <lb/>
            ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis <lb/>
             iustis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem <lb n="10"/>
            Dei. per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia <lb/>
            contestans, solue, inquit, omnem nodum iniustitiae, <lb/>
            resolue suffocationes inpotentium commerciorum: <lb/>
            dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem <lb/>
             iniustam dissipa: frange esurienti panem <lb n="15"/>
            tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam: <lb/>
            si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui <lb/>
            non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen <lb/>
            tuum et uestimenta tua cito orientur et praeibit <lb/>
             ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc <lb n="20"/>
            exclamabis, et Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, <lb/>
            dicit: ecce adsum. adesse se repromittit et audire ac <lb/>
            protegere se eos dicit qui iniustitiae nodos de corde soluentes et <lb/>
            eleemosynas circa domesticos Dei secundum eius praecepta facientes, <lb/>
             dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a <lb n="25"/>
            Deo merentur audiri. beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae <lb/>
            adiutus a fratribus opera quae fiunt sacrificia Deo dixit <lb/>
            esse. saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito <lb/>
            ea quae a uobis missa sunt, odores suauitatis,

<note type="footnote"> 1 Tob. 12, 11 sq. 12 Es. 58, 6 sq. 28 Phil. 4, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 operanti <hi rend="italic">ex</hi> oranti <hi rend="italic">W m. 2</hi> adstitit <hi rend="italic">S,</hi> testis fuit <hi rend="italic">WGv</hi> releuare <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 6 relinquere <hi rend="italic">S; cf. p. 303, 10</hi> condisti <hi rend="italic">SW,</hi> sepelisti <hi rend="italic">G</hi> 7 et <lb/>
            missus <hi rend="italic">SW,</hi> missns <hi rend="italic">Gv</hi> 8 te <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> nurum] uxorem <hi rend="italic">G</hi> 10 iustis <lb/>
            om. <hi rend="italic">G</hi> 11 eseiam S 12 omnem <hi rend="italic">om. S</hi> 14 reque <hi rend="italic">S</hi> 18 temporanum <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 20 te <hi rend="italic">om. S</hi> iustitia tua <hi rend="italic">02</hi> 21 et dum <hi rend="italic">v</hi> 22 dicit <hi rend="italic">SO "</hi> <lb/>
            dico <hi rend="italic">W,</hi> dicet <hi rend="italic">G"v</hi> adesse se] et sese <hi rend="italic">W</hi> repromittet <hi rend="italic">W,</hi> promittit <hi rend="italic">G <lb/>
            etW s. J. tFt. 2</hi> 25 praecepit 8 27 operae <hi rend="italic">S,</hi> opera bona <hi rend="italic">v</hi> dei <hi rend="italic">W Ov</hi> <lb/>
            28 epafrodito <hi rend="italic">SWG</hi> 29 odores <hi rend="italic">S,</hi> odore <hi rend="italic">W,</hi> odorem <hi rend="italic">Gt)</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>


<pb n="292"/>
            sacrificium acceptum et placitum Deo. nam quando <lb/>
            qui miseretur pauperi, Deo faenerat et qui dat minimis Deo <lb/>
            donat, spiritaliter Deo suauitatis odores sacrificat. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele <lb/>
            tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam<lb n="5"/>
            tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis <lb/>
            temporibus manifestari habebat. nam et prima hora in <lb/>
            tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque <lb/>
            ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et <lb/>
            quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta<lb n="10"/>
            numeratur. quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes <lb/>
            adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus <lb/>
            seruiebant. et manifestata postmodum res est sacramenta <lb/>
            olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. nam super discipulos <lb/>
            hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae<lb n="15"/>
            promissionis inpleuit. item Petrus hora sexta in tectum superius <lb/>
            ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus <lb/>
            est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis <lb/>
            gentibus ante dubitaret. et Dominus hora sexta crucifixus ad <lb/>
            nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare<lb n="20"/>
            nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas <lb/>
            orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt. nam et <lb/>
            mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione <lb/>
            celebretur. quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis <lb n="25"/>
            dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, <lb/>
            Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane

<note type="footnote"> 26 Ps. 5, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 placentem <hi rend="italic">W</hi> 2 quis v pauperis <hi rend="italic">Wv</hi> deum foenerat <hi rend="italic">v</hi> 3 odores <lb/>
            <hi rend="italic">O,</hi> odore <hi rend="italic">SW,</hi> odorem v 4 danihele <hi rend="italic">W2G2,</hi> danihel <hi rend="italic">WlG1</hi>, daniel <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 et tres <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> hora tertia <hi rend="italic">W</hi> 6 sacramentum <hi rend="italic">V</hi> 8 uenies <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 ad] a S quartam praecedens <hi rend="italic">G</hi> 11 determinata. Adoratores <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            12 deo <hi rend="italic">fort</hi>. statutis] statis <hi rend="italic">maluit Krabinger</hi> et] sed <hi rend="italic">W</hi> 13 seruabant <lb/>
            G <hi rend="italic">15 discendit SW 16 repromissionis v</hi> inplebit W 17 dIñr S <lb/>
            <hi rend="italic">19 gentibus &lt;SF, gentilibus WGv</hi> 20 uiuicare Wl 21 suam WGv perficit <lb/>
            Wl 22 obseruandas <hi rend="italic">W</hi> 26 adorabo <hi rend="italic">V</hi> 27 mane <hi rend="italic">om.S</hi> et <hi rend="italic">om. Wv</hi> <lb/>
            adstabo tibi et uidebo <hi rend="italic">S,</hi> adsistam tibi et contemplabor <hi rend="italic">WGv; cf. test. <lb/>
            II29 p. 98</hi> </note> <lb/>


<pb n="293"/>
            adstabo tibi et uidebo te. et iterum per prophetam loquitur <lb/>
            Dominus: diluculo uigilabunt ad me dicentes: <lb/>
            eamus et reuertamur ad Dominum Deum nostrum. <lb/>
            recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum <lb/>
             est. nam quia Christus sol uerus est et dies uerus, sole ac die <lb n="5"/>
            saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux <lb/>
            denuo ueniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam <lb/>
            praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis <lb/>
            Spiritus sanctus. lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes <lb/>
             hic factus est in caput anguli. a Domino <lb n="10"/>
            factus est iste et est mirabilis in oculis nostris. <lb/>
            hic est dies quem fecit Dominus: laetemur et epulemur <lb/>
            in eum. item quod sol appellatus sit Malachin propheta <lb/>
            testatur dicens: uobis autem qui timetis nomen <lb/>
             Domini orietur sol iustitiaeet in alis eius curatio <lb n="15"/>
            est. quodsi in scripturis sanctis sol uerus et dies uerus est <lb/>
            Christus, nulla hora excipitur christianis, quominus frequenter <lb/>
            ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole <lb/>
            et in die uero sumus instemus per totum diem precibus et oremus: <lb/>
             et quando mundi lege decurrens uicibus alternis nox reuoluta <lb n="20"/>
            succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus <lb/>
            damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. quando <lb/>
            enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei <lb/>
            et dies non est cui sol et dies Christus est ? 
</p></div></div></body></text></TEI>