<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim <lb/>
            pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et <lb/>
            ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat<lb n="25"/>
            ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem <lb/>
            rogaui pro te, ne deficiat fides tua. et postmodum pro <lb/>
            omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo <lb/>
            solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum

<note type="footnote"> 2 Io. 17, 3. 5 Marc. 12, 29 sq. 6 Matth. 22, 40. 11 Matth. <lb/>
            7,12. 16 Luc. 5,16. 18 Luc. 6, 12. 25 Luc. 22, 31. 28 Io. 17, 20 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 autem <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> 3 solum uerum <hi rend="italic">G</hi> 6 dominus] deus v 8 primum] <lb/>
            est primum mandatum v 9 simile est v <hi rend="italic">tuum SW,</hi> tibi <hi rend="italic">VQv</hi> <lb/>
            10 te ipsum <hi rend="italic">v</hi> 12 hominis <hi rend="italic">S</hi> 14 dns <hi rend="italic">WGv</hi> 15 facere nos t; oportet <lb/>
            W1 ^16 ipse autem... iterum <hi rend="italic">om. S</hi> 17 solitudinem v 18 oratione <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            23 dnos <hi rend="italic">W</hi> 24 et <hi rend="italic">om. SG</hi> 25 postulauit <hi rend="italic">WGV,</hi> expetiuit v 27 pro te <lb/>
            rogaui <hi rend="italic">G</hi> 28 patrem <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> pcatur <hi rend="italic">W</hi> patrem depr. p. omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">ex</hi> tantum <hi rend="italic">S m. 1</hi> 29 solis] solum <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>


<pb n="289"/>
            ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu <lb/>
            pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint. <lb/>
            magna Dei propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, <lb/>
            ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret adhuc pro <lb/>
            nobis amplius et rogaret. rogantis autem desiderium uidete quod <lb n="5"/>
            fuerit, ut quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa <lb/>
            unitate maneamus: ut hinc quoque possit intellegi quantum delinquat <lb/>
            qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogauerit <lb/>
            Dominus uolens scilicet plebem suam uiuere, cum sciret ad regnum <lb/>
            Dei discordiam non uenire. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>