<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. <lb/>
            amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius <lb/>
            ascendere Christi orationem. agnoscat\'pater filii sui uerba, cum <lb n="10"/>
            precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, <lb/>
            et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis <lb/>
            nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati <lb/>
            nostri uerba promamus. nam cum dicat: quia quodcumque <lb/>
            petierimus a patre in nomine eius dabit nobis,<lb n="15"/>
            quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si <lb/>
            petamus ipsius oratione ? 
</p></div></div></body></text></TEI>