Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem. agnoscat\'pater filii sui uerba, cum precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati nostri uerba promamus. nam cum dicat: quia quodcumque petierimus a patre in nomine eius dabit nobis, quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si petamus ipsius oratione ?