<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p> Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse <lb/>
            orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli<lb n="15"/>
            sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem <lb/>
            fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: <lb/>
            exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem <lb/>
            Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis <lb/>
            peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter<lb n="20"/>
            uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda <lb/>
            oratione debemus nocte uigilare! 
</p></div></div></body></text></TEI>