Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte uigilare!