<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Post ista omnia in consummatione orationis uenit clausula uniuersas  <lb n="5"/>
            petitiones et preces nostras collecta breuitate concludens. <lb/>
            in nouissimo enim ponimus: sed libera nos a malo, conprehendentes <lb/>
            aduersa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur <lb/>
            inimicus, a quibus potest esse firma et fida tutela, si nos Deus <lb/>
             liberet, si deprecantibus adque inplorantibus opem suam praestet. <lb n="10"/>
            quando autem dicimus libera nos a malo, nihil remanet <lb/>
            quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem <lb/>
            Dei aduersus malum petamus, qua inpetrata contra omnia <lb/>
            quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. quis <lb/>
             enim uel de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>