Post ista omnia in consummatione orationis uenit clausula uniuersas petitiones et preces nostras collecta breuitate concludens. in nouissimo enim ponimus: sed libera nos a malo, conprehendentes aduersa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus, a quibus potest esse firma et fida tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus adque inplorantibus opem suam praestet. quando autem dicimus libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei aduersus malum petamus, qua inpetrata contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. quis enim uel de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?