<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt  <lb/>
            munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in <lb/>
            munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo <lb/>
            sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus <lb/>
             offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum <lb n="10"/>
            lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio <lb/>
            Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium <lb/>
            primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam <lb/>
            passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique <lb/>
             a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino <lb n="15"/>
            uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus <lb/>
            non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura <lb/>
            sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen <lb/>
            dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est <lb/>
             qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum <lb n="20"/>
            [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse <lb/>
            cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale <lb/>
            delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale <lb/>
            crimen est quod martyrio non potest expiari! 
</p></div></div></body></text></TEI>