Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale crimen est quod martyrio non potest expiari!