<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione <lb n="5"/>
            constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum <lb/>
            quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari <lb/>
            non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores <lb/>
            nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in <lb/>
            qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis<lb n="10"/>
            et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo <lb/>
            suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere <lb/>
            conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. <lb/>
            quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae <lb/>
            suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem,<lb n="15"/>
            remittite si quid habetis aduersus aliquem, <lb/>
            ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata <lb/>
            uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater <lb/>
            uester qui in caelis est remittet uobis peccata <lb/>
            uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum<lb n="20"/>
            tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. <lb/>
            pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo <lb/>
            sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales <lb/>
            uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, <lb/>
            et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus.

<note type="footnote"> 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et ideo <hi rend="italic">G</hi> deum Wl 3 paterna misericordia <hi rend="italic">G</hi> 5 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">W B. Z. <lb/>
            tn.2</hi> 7 et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 peccatis] nostris <hi rend="italic">add. tn. 2 in G</hi> peccatores <hi rend="italic">WGV,<lb/>
             om. S,</hi> debitores <hi rend="italic">v</hi> 9 et om. <hi rend="italic">G</hi> 10 fueritis G, ueritis S, eritis <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            in ea <hi rend="italic">om. G</hi> rementietur Wl, remitietur <hi rend="italic">S</hi> 11 quis semus <hi rend="italic">S,</hi> seruus <lb/>
            qui <hi rend="italic">G</hi> omnem <hi rend="italic">S</hi> 12 carcer <hi rend="italic">S,</hi> carcere <hi rend="italic">G</hi> et quia <hi rend="italic">G sed</hi> etm. 2 <lb/>
            13 conseruo suo v 14 in <hi rend="italic">om. W</hi> maiori <hi rend="italic">G</hi> 15 proponit] praediiit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> ad oratione <hi rend="italic">S</hi> 18 uestra uobis <hi rend="italic">v</hi> 19 peccata nobis <hi rend="italic">WG</hi> 20 uestra <lb/>
            <hi rend="italic">om. WG</hi> nulla est 8 diem <hi rend="italic">W</hi> super est <hi rend="italic">G sed</hi> est <hi rend="italic">8.1. m.8</hi> 21 et <lb/>
            <hi rend="italic">quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G</hi> 23 praecipit <lb/>
            <hi rend="italic">v et]</hi> ut <hi rend="italic">W</hi> 24 natos <hi rend="italic">S</hi> sumus S, esse coepimus <hi rend="italic">WGv</hi> deij <lb/>
            eius <hi rend="italic">V</hi> 25 et q.] in quibus <hi rend="italic">G</hi> unus sit om. <hi rend="italic">W</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> an.) om. <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="285"/>
            sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem <lb/>
            prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus <lb/>
            possit esse pacatus. sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna <lb/>
            concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti <lb/>
            plebs adunata. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>