Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet uobis peccata uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus. 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. 1 et ideo G deum Wl 3 paterna misericordia G 5 prius et W B. Z. tn.2 7 et om. S 8 peccatis] nostris add. tn. 2 in G peccatores WGV, om. S, debitores v 9 et om. G 10 fueritis G, ueritis S, eritis W in ea om. G rementietur Wl, remitietur S 11 quis semus S, seruus qui G omnem S 12 carcer S, carcere G et quia G sed etm. 2 13 conseruo suo v 14 in om. W maiori G 15 proponit] praediiit W ad oratione S 18 uestra uobis v 19 peccata nobis WG 20 uestra om. WG nulla est 8 diem W super est G sed est 8.1. m.8 21 et quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G 23 praecipit v et] ut W 24 natos S sumus S, esse coepimus WGv deij eius V 25 et q.] in quibus G unus sit om. W et (ante an.) om. G sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.