<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte  <lb/>
            nobis debita nostra, sicut et nos remittimus <lb/>
             debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia <lb n="10"/>
            delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti <lb/>
            et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, <lb/>
            si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in <lb/>
            euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me <lb/>
             rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter <lb n="15"/>
            admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare <lb/>
            conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae <lb/>
            suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se <lb/>
            extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, <lb/>
             dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes <lb n="20"/>
            in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum <lb/>
            non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis <lb/>
            non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, <lb/>
            fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata <lb/>
             dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod <lb n="25"/>
            et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum

<note type="footnote"> 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 desit] erit <hi rend="italic">G</hi> danihel <hi rend="italic">W</hi> lacu <hi rend="italic">Gv</hi> 2 apparatur <hi rend="italic">V; cf. de opere<lb/>
             et el. c.11</hi> 3 et helias <hi rend="italic">V</hi> in solitudine <hi rend="italic">Gv</hi> 5 0] et <hi rend="italic">W</hi> humaneSG <lb/>
            6 fere <hi rend="italic">S</hi> 8 deprecamur <hi rend="italic">Wv</hi> dimitte <hi rend="italic">VGv</hi> 9 sicuti <hi rend="italic">W</hi> dimittimus <lb/>
            <hi rend="italic">Vp</hi> 12 sed et v consolatur <hi rend="italic">S</hi> non potest nisi <hi rend="italic">ex</hi> potest si <hi rend="italic">G m. 2</hi> <lb/>
            14 suo <hi rend="italic">om. G</hi> omnem JSW qui a me <hi rend="italic">W</hi> 15 salubriter <hi rend="italic">SWG et <lb/>
            August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.),</hi> salutariter <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 16 quod peccatores] utpronidentes <hi rend="italic">G</hi> simus <hi rend="italic">GV</hi> 17 a dno G <lb/>
            18 plaeeat] <hi rend="italic">add. v:</hi> cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat <hi rend="italic">add. in W</hi> <lb/>
            w. 2 20 et om. <hi rend="italic">G</hi> 21 monet] ponit <hi rend="italic">G</hi> 22 decepimus W 24 domiuus <lb/>
            om. <hi rend="italic">August. contra d. epist. P. l. c</hi>. 26 indulgentia <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="284"/>
            rogamus. ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata <lb/>
            fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro <lb/>
            debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et <lb/>
            ueniam secuturam. 
</p></div></div></body></text></TEI>