Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. 1 desit] erit G danihel W lacu Gv 2 apparatur V; cf. de opere et el. c.11 3 et helias V in solitudine Gv 5 0] et W humaneSG 6 fere S 8 deprecamur Wv dimitte VGv 9 sicuti W dimittimus Vp 12 sed et v consolatur S non potest nisi ex potest si G m. 2 14 suo om. G omnem JSW qui a me W 15 salubriter SWG et August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.), salutariter v 16 quod peccatores] utpronidentes G simus GV 17 a dno G 18 plaeeat] add. v: cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat add. in W w. 2 20 et om. G 21 monet] ponit G 22 decepimus W 24 domiuus om. August. contra d. epist. P. l. c . 26 indulgentia W rogamus. ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et ueniam secuturam.