<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, <lb/>
            illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis <lb/>
            humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum <lb/>
            saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate <lb/>
            iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur<lb n="5"/>
            anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? <lb/>
            laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam <lb/>
            deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum <lb/>
            et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis <lb/>
            adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in <lb n="10"/>
            caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis <lb/>
            imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, <lb/>
            sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante <lb/>
            praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque <lb/>
            nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis <lb n="15"/>
            esse debeat noscere. 
</p></div></div></body></text></TEI>