Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.