<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus  <lb/>
            populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam <lb n="15"/>
            dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. qui fecit uiuere <lb/>
            docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre <lb/>
            dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit <lb/>
            aput patrem loquimur, facilius audiamur. iam praedixerat horam <lb/>
             uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu <lb n="20"/>
            et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et <lb/>
            ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione

<note type="footnote"> IsCrPIT DE DOMINICA. ORATIONE W, INCIPIT LIBER SCI CYPRIANT EPI DE <lb/>
            ORATIONE DOMINICA <hi rend="italic">G; Augustinus de dono perseu. c. 3, 4:</hi> legite.. -in <lb/>
            beatiCypriammartyrislibro...cuius esttitulus de dominica oratione. <lb/>
            2 alind sunt v 5 docibiles 0, dociles <hi rend="italic">Wv</hi> 6 in terris <hi rend="italic">W 8.1. m. 2</hi> <lb/>
            7 deus <hi rend="italic">W,</hi> de se <hi rend="italic">G</hi> 8 sunt <hi rend="italic">om. Baluzius</hi> quam dei <hi rend="italic">ex</hi> quae dei <hi rend="italic">G m. 2</hi> <lb/>
            14 cetera <hi rend="italic">om. Gl</hi> 15 consuluit <hi rend="italic">v</hi> etiam <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 21 spiritu et ueri- <lb/>
            <hi rend="italic">tate W</hi> 22 ♦«scificationem <hi rend="italic">(J,</hi> satisfactione <hi rend="italic">Oxon</hi>. </note> <lb/>


<pb n="268"/>
            quoque eius uere et spiritaliter adoremus. quae enim potest esse spiritalis <lb/>
            oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et <lb/>
            Spiritus sanctus missus est, quae uera aput patrem precatio <lb/>
            quam quae a filio qui est ueritas de eius ore prolata est? ut <lb/>
            aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit sed et culpa,;<lb n="5"/>
            quando ipse posuerit et dixerit: reicitis mandatum Dei, ut <lb/>
            traditionem uestram statuatis. 
</p></div></div></body></text></TEI>