Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. qui fecit uiuere docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit aput patrem loquimur, facilius audiamur. iam praedixerat horam uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione IsCrPIT DE DOMINICA. ORATIONE W, INCIPIT LIBER SCI CYPRIANT EPI DE ORATIONE DOMINICA G; Augustinus de dono perseu. c. 3, 4: legite.. -in beatiCypriammartyrislibro...cuius esttitulus de dominica oratione. 2 alind sunt v 5 docibiles 0, dociles Wv 6 in terris W 8.1. m. 2 7 deus W, de se G 8 sunt om. Baluzius quam dei ex quae dei G m. 2 14 cetera om. Gl 15 consuluit v etiam W 8. I. m. 2 21 spiritu et ueri- tate W 22 ♦«scificationem (J, satisfactione Oxon . quoque eius uere et spiritaliter adoremus. quae enim potest esse spiritalis oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est, quae uera aput patrem precatio quam quae a filio qui est ueritas de eius ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit sed et culpa,; quando ipse posuerit et dixerit: reicitis mandatum Dei, ut traditionem uestram statuatis.