<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et  <lb/>
            diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum <lb/>
             nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et <lb n="5"/>
            dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, <lb/>
            non potest meus discipulus esse. qui autem Christi <lb/>
            coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians <lb/>
            omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria <lb/>
             petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: <lb n="10"/>
            nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies <lb/>
            ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito <lb/>
            ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino <lb/>
            cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, <lb/>
             ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum <lb n="15"/>
            Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et <lb/>
            corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus <lb/>
            in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. <lb/>
            habentes itaque exhibitionem et tegumentum <lb/>
             his contenti sumus. qui autem uolunt diuites <lb n="20"/>
            fieri incidunt in temptationem et muscipulas et <lb/>
            desideria multa et nocentia quae mergunt hominem <lb/>
            in perditionem et in interitum. radix enim omnium <lb/>
            malorum est cupiditas quam quidam adpetentes <lb/>
             naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus <lb n="25"/>
            multis.

<note type="footnote"> 6 Lnc. 14, 33. 11 Matth. 6, 34. 17 I Tim. 6, 7 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et corpore eius <hi rend="italic">W</hi> 5 petamus et uictum <hi rend="italic">om. S</hi> 6 renuntiauerit <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> quae] qui <hi rend="italic">W 8</hi> esse coepit <hi rend="italic">W</hi> uocem magistri sui <hi rend="italic">W</hi> 10 ea tendere <lb/>
            W dicente <hi rend="italic">ex</hi> docente <hi rend="italic">S m. 1</hi> 11 dies om. <hi rend="italic">Baluzius</hi> 12 cogitanit <lb/>
            <hi rend="italic">G*</hi> sufficiat <hi rend="italic">S</hi> 14 quia et] an non <hi rend="italic">G</hi> tibi <hi rend="italic">G</hi> fit <hi rend="italic">ex</hi> sit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            m.1, uidetur <hi rend="italic">G</hi> 16 uenire <hi rend="italic">G</hi> firmans <hi rend="italic">G</hi> 17 ac fidei nostrae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            inquit <hi rend="italic">om. G</hi> 18 nequeTF, quia nec <hi rend="italic">S</hi> ferre S possumus] simus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 exhibitionem] nutrimentum <hi rend="italic">W</hi> et tegmentum <hi rend="italic">S, om. W</hi> 20 simus <lb/>
            <hi rend="italic">Wv</hi> 21 muscipulam <hi rend="italic">Gv</hi> 22 homines <hi rend="italic">G</hi> 23 et in interitum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            sed in s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2, <hi rend="italic">om. SG; cf. test. III61 p. 165, de lapsis c. 12, de opere<lb/>
             et el. c. 10</hi> </note>

<pb n="282"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>