Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. 6 Lnc. 14, 33. 11 Matth. 6, 34. 17 I Tim. 6, 7 sq. 1 et corpore eius W 5 petamus et uictum om. S 6 renuntiauerit W quae] qui W 8 esse coepit W uocem magistri sui W 10 ea tendere W dicente ex docente S m. 1 11 dies om. Baluzius 12 cogitanit G* sufficiat S 14 quia et] an non G tibi G fit ex sit S m.1, uidetur G 16 uenire G firmans G 17 ac fidei nostrae S inquit om. G 18 nequeTF, quia nec S ferre S possumus] simus S 19 exhibitionem] nutrimentum W et tegmentum S, om. W 20 simus Wv 21 muscipulam Gv 22 homines G 23 et in interitum W sed in s. I. m . 2, om. SG; cf. test. III61 p. 165, de lapsis c. 12, de opere et el. c. 10