<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum <lb/>
            cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et <lb/>
            simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina<lb n="5"/>
            proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic <lb/>
            omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater <lb/>
            noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem <lb/>
            nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius <lb/>
            contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie <lb n="10"/>
            postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie <lb/>
            ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, <lb/>
            dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, <lb/>
            a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: <lb/>
            ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui <lb n="15"/>
            ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem <lb/>
            autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi <lb/>
            uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius <lb/>
            pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et <lb/>
            eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum<lb n="20"/>
            est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi <lb/>
            corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi <lb/>
            ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem <lb/>
            eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem <lb/>
            nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in

<note type="footnote"> 15 Io. 6, 51. 22 Io. 6, 53. </note>

<note type="footnote"> 1 ut qui] fit ita hi qui <hi rend="italic">G</hi> 2 renati <hi rend="italic">G</hi> 4 quid <hi rend="italic">W</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> spir.) <lb/>
            <hi rend="italic">oni. W G</hi> 6 profecit <hi rend="italic">S,</hi> proficiat <hi rend="italic">W1</hi> christus om. <hi rend="italic">G</hi> 9 uocamus <lb/>
            christum quia is <hi rend="italic">Wcdkerus legendum censet l. c</hi>. eorum] noster <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 contingunt v 11 eius om. <hi rend="italic">WGv et Augvst. c. duas epist. Pd. IV, <lb/>
            9,25</hi> 12 ad] ac <hi rend="italic">fort</hi>. iure communicationis accipimus <hi rend="italic">V</hi> 13 absentes <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> absonti <hi rend="italic">G m. 2</hi> prohibeamur <hi rend="italic">G</hi> 14 dicente] monente <hi rend="italic">Wv</hi> 15 uitae] <lb/>
            uinus <hi rend="italic">V</hi> ei quis <hi rend="italic">Wv</hi> 16 uiuit 8 panis <hi rend="italic">SGv</hi> 17 enim <hi rend="italic">ex</hi> autem <hi rend="italic">G <lb/>
            m. 2</hi> 18 uiuire S quis v de <hi rend="italic">We. l. m.2</hi> 19 panemSl <hi rend="italic">ut om. W</hi> <lb/>
            est] sit S 21 et orandum <hi rend="italic">exp. Krdbinger</hi> 22 remaneat <hi rend="italic">SlW,</hi> extraneus <lb/>
            remaneat S1, procul rem. <hi rend="italic">v,</hi> alienos rem. <hi rend="italic">G</hi> salutem Sl 28 camem] <lb/>
            panem <hi rend="italic">S</hi> 24 habetis S </note> <lb n="25"/>


<pb n="281"/>
            Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non <lb/>
            recedamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>