Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in 15 Io. 6, 51. 22 Io. 6, 53. 1 ut qui] fit ita hi qui G 2 renati G 4 quid W et (ante spir.) oni. W G 6 profecit S, proficiat W1 christus om. G 9 uocamus christum quia is Wcdkerus legendum censet l. c . eorum] noster v 10 contingunt v 11 eius om. WGv et Augvst. c. duas epist. Pd. IV, 9,25 12 ad] ac fort . iure communicationis accipimus V 13 absentes ex absonti G m. 2 prohibeamur G 14 dicente] monente Wv 15 uitae] uinus V ei quis Wv 16 uiuit 8 panis SGv 17 enim ex autem G m. 2 18 uiuire S quis v de We. l. m.2 19 panemSl ut om. W est] sit S 21 et orandum exp. Krdbinger 22 remaneat SlW, extraneus remaneat S1, procul rem. v, alienos rem. G salutem Sl 28 camem] panem S 24 habetis S Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non recedamus.