<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat  <lb/>
            et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque <lb/>
            qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra <lb/>
            sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas <lb/>
             Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando <lb n="15"/>
            perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed <lb/>
            sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, <lb/>
            secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri <lb/>
            Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et <lb/>
             pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, <lb n="20"/>
            ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in <lb/>
            caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut <lb/>
            essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus

<note type="footnote"> 1 animositas <hi rend="italic">SW</hi> 2 heresis <hi rend="italic">SW</hi> 3 comesationes <hi rend="italic">G,</hi> comessationes <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> similia] similia quae praedico uobis sicut praedixi quoniam v <lb/>
            5 fructom <hi rend="italic">01</hi> et spiritus <hi rend="italic">W</hi> est agapes gaudium pax magnanimitas <lb/>
            suauitas benignitas <hi rend="italic">V teste Bigaltio</hi> 8 precamur in <hi rend="italic">G</hi> terra et in <lb/>
            caelo <hi rend="italic">W</hi> uoluntatem....haec est <hi rend="italic">om. S</hi> 9 uoluntats <hi rend="italic">S</hi> 11 et om. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            12 monet] docet <hi rend="italic">August. I. c</hi>. iis <hi rend="italic">v</hi> quomque W1 13 terra <hi rend="italic">G et<lb/>
             August. I. c.,</hi> terreni <hi rend="italic">W,</hi> terena 8 14 coeperunt] potuerunt <hi rend="italic">G</hi> et <hi rend="italic">om. <lb/>
            W</hi> 15 dei uoluntas <hi rend="italic">W</hi> 16 perficit <hi rend="italic">WG*</hi> non iam <hi rend="italic">WGv</hi> in terra S, <lb/>
            terreni <hi rend="italic">W</hi> appellantur <hi rend="italic">W</hi> 17 terra e <hi rend="italic">W</hi> 18 deo patri <hi rend="italic">G</hi> 19 aimiliaiS <lb/>
            21 ut q.] et quomodo <hi rend="italic">SG</hi> 22 <hi rend="italic">uoluntas...p. 280,1</hi> fiat <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            23 credere nolentibus <hi rend="italic">scripsi,</hi> credentibus <hi rend="italic">SWG,</hi> nondum credentibus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsit Grauius,</hi> non credentibus <hi rend="italic">Morellius; cf. Augustinum De praedest. <lb/>
            sand. c. 8, 15:</hi> sic etiam noluit intellegi a. Cyprianus quod dicimus: . fiat <lb/>
            uoluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est sicut in eis qui iam crediderunt <lb/>
            et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt et ob hoc <lb/>
            adhuc terra, sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in <lb/>
            illis operetur et nelle. </note> <lb/>


<pb n="280"/>
            fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant <lb/>
            esse caelestes ex aqua et spiritu nati. 
</p></div></div></body></text></TEI>