Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus 1 animositas SW 2 heresis SW 3 comesationes G, comessationes v similia] similia quae praedico uobis sicut praedixi quoniam v 5 fructom 01 et spiritus W est agapes gaudium pax magnanimitas suauitas benignitas V teste Bigaltio 8 precamur in G terra et in caelo W uoluntatem....haec est om. S 9 uoluntats S 11 et om. G 12 monet] docet August. I. c . iis v quomque W1 13 terra G et August. I. c., terreni W, terena 8 14 coeperunt] potuerunt G et om. W 15 dei uoluntas W 16 perficit WG* non iam WGv in terra S, terreni W appellantur W 17 terra e W 18 deo patri G 19 aimiliaiS 21 ut q.] et quomodo SG 22 uoluntas...p. 280,1 fiat om. G 23 credere nolentibus scripsi, credentibus SWG, nondum credentibus scripsit Grauius, non credentibus Morellius; cf. Augustinum De praedest. sand. c. 8, 15: sic etiam noluit intellegi a. Cyprianus quod dicimus: . fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est sicut in eis qui iam crediderunt et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt et ob hoc adhuc terra, sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in illis operetur et nelle. fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant esse caelestes ex aqua et spiritu nati.